De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Erat mater eius deorum montium cultrix. quae cum esset mulier admodum superstitiosa, dapibus sacrificabat paene cotidie ac uicanis suis epulas exhibebat. Christiani abstinebant, et illa cum gentibus epulante ieiuniis hi et orationibus insistebant.

hinc concepit odium aduersus eos ac filium suum non minus superstitiosum querelis muliebribus ad tollendos homines incitauit.

ergo habito inter se per totam hiemem consilio cum nemo admitteretur et omnes de summo statu rei publicae tractari arbitrarentur, diu senex furori eius repugnauit - ostendens quam perniciosum esset inquietari orbem terrae, fundi sanguinem multorum; illos libenter mori solere; satis esse si palatinos tantum ac milites ab ea religione prohiberet. nec tamen deflectere potuit praecipitis hominis insaniam.

Jplacuit ergo amicorum sententiam experiri.

nam erat huius malitiae: cum bonum quid facere decreuisset, sine consilio faciebat, ut ipse laudaretur, cum autem malum, quoniam id reprehendendum sciebat, in consilium multos aduocabat, ut aliorum culpae adscriberetur quicquid ipse deliquerat.

admissi ergo iudices pauci et pauci militares, ut dignitate antecedebant, interrogabantur. quidam proprio aduersus Christianos odio inimicos deorum et hostes religionum publicarum tollendos [*](LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 23 proprio-odio; 186, 2 uel timentes—uolentes] Lact. Inst. V 11, 10. ) [*]( 2 quia Frihsche 4 deae Graeuius gentium Bentleiua quaesuperstitioBa Graeuius, mulier admodum supersticiosa. Quae cum esset C; ad quae cum esset Tollius \'excidit nomen urbis, forte an ea Nicomedia fuerif 5 poene C 6 uicanis Tollius, uicariis C epulas ed. Oxon. 1680, item Bentleius, epulis C; aliae de hoc loco coniecturae ap. n Bauldrium 11 statu. C 12 pblice ex plice C 15 esset C, corr. Bal 17 nam Bal, no C 21 asscriberetur C 23 proprio aduersus Christianos odio Bal (cf. Lact. Inst. V 11, 10 suo proprio aduersus iustos odio et Proleg. adn. 6), proprium aduersus Chriatianos odium C, ad quod Halmio fort. gerentes supplendum uid. ) [*]( XXVII. Laet. 8, fasc. 2. ) [*]( 13 )

186
esse censuerunt, et qui aliter sentiebant, intellecta hominis uoluntate uel timentes uel gratificari uolentes in eandem sententiam congruerunt.

nec sic quidem flexus est imperator, ut accommodaret assensum, sed deos potissimum consulere statuit misitque aruspicem ad Apollinem Milesium. respondit ille ut diuinae religionis inimicus.

traductus est itaque a proposito et quoniam nec amicis nec Caesari nec Apollini poterat reluctari, hanc moderationem tenere conatus est, ut eam rem sine sanguine transigi iuberet, cum Caesar uiuos cremari uellet qui sacrificio repugnassent.