De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

nunc post atrae tempestatis uiolentos turbines placidus aer et optata lux refulsit, nunc placatus seruorum suorum <precibus> deus iacentes et afflictos caelesti auxilio subleuauit, nunc maerentium lacrimas extincta impiorum conspiratione detersit.

qui insultauerant deo, iacent, qui templum sanctum euerterant, ruina maiore ceciderunt, qui iustos excarnificauerant, caelestibus plagis et cruciatibus meritis nocentes animas profuderunt.

sero id quidem, sed grauiter ac digne. distulerat enim poenas eorum deus, ut ederet in eos magna et mirabilia exempla, quibus posteri discerent et deum esse unum et eundem iudicem digna [*](LOCI AVCTOBVM EXPILATORVM SIMILES 17 s. (discerent)] Lact. Epit. 48, 5. ) [*]( deditur uel traditur Tollius, excidetur Gale, abditur Bauldri, arcetnr Boherellua (aduersarius hi omnes cum Bal), deturbatis .. aduersariis Allix ) [*](1 restituta] et restituta Bal, sed in C signum rJ ante restituta solita codicis distinctio est 5 et add. Hetimann, in C est d distinctio; humanoque Tollius; noluimus resciderunt: humano distinguere 6 tristissimi C e lectione Omontii, transacti Bal, trisansaru (sic) LeNourry Îft Specim. 7 atre C e lectione anonymi p. 33, quam confirmat OmOtlt, tantae Bal; atrae iam Buenemann coni., Miscell. Lips. III, 1716, p. 173, conl. Vergil. Aen. V 693 s. 8 obtata C 9 precibus (uel patientia) add. ed..Oxon. 1680, gemitibua Oolomesius, causa uel gratia Bauldri et Bal, ut C 11 illustrati erant C, insultauerant Graeuius secutus Is. Vossium, qui insultati erant coni., probat Buenemann conl. Lactant. Inst. V 23, 2 (V 2, 2); aduersati erant Bal, illusitauerant Nic. Heinsius, illuctati erant Lenglet; qui illuserant deo, strati iacent Bauldri 12 maiore Columbus, maioris C; maiori Bal 14 sero id Buenemann, seruit C; serius Le Nourry; sero-digne om. Bal 15 set C, sic plerumque destulerat C, corr. Bal 16 quibus et Bal, sed in C post quibus in fine uersus nihil est 17 uindicem Lenglet in C extremae partes uersuum 19-25 folii lx (=p. 173, 1. 2. 3. 4. 6. 7. 8) cum margine abscissae )

173
uid<elicet> supplicia impiis ac persecutoribus inrogare.

de quo exitu < eorum tes)tificari placuit, ut omnes qui procul remoti fuerunt uel qui p<ostea fu>turi sunt, scirent, quatenus uirtutem ac maiestatem suam in ex<tinguen)dis delendisque nominis sui hostibus deus summus ostenderit. ab re ta<men non) est, si a principio, ex quo est ecclesia constituta, qui fuerint persecutores <eius> et quibus poenis in eos caelestis iudicis seueritas uindicauerit, exponam.