Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Sub pedibus solido densetur limite tellus, [*]( 719 ac RMTlV7Bb, ad Mp 720 leui* C 722 hominique penitrat uiscera M 723 mentis] sensu B et edit. degener errat RB, ex corr. K1 K2 TPGHHl Sic istec generatio deteriora priorum Mp, qui uersus post 723 legitur in Hl 724 uincla RM defflebit M, defluit Mp subsita M 725 VBI MATER IhS STABAT FORAS L interea M atque haec Poelm. in mg. cum RMMpPBb uu. II 726 - III 276 desunt in G; in Mp uers. ita se excipiunt 720, 723, 724, 721, 722, 725, 726 726 adstetit CKtK2, adsistit M illi CRMBbillic rell. 727 misceri MK2 (m. 2) V2 (m. 1) T2 728 tn Mp dictis mandata B 729 hiic M n genetrex M resident R (corr. 2); hic residunt mecum Mp 730 patris RKX (ex corr.) adimpletur M 733 lumi;ne M 734 ma*ris (t eras.) CKXT residit R, res*dent, M 736 PARABOLA .... L excelsa 227 qu*e (a eras.) C, in RMpV,, i in que P, quae om. H; celeri pede Poelm. , in mg. proxima fuit M pupin R, puppem Tl 738 propria FjJB1 739 sortesque Poelm. 741 limine M )
- Aeriis auibus dant nudam semina praedam.
- Ast ubi pertenui uelantur puluere saxa,
- Farra quidem uiridem depromunt germinis ortum;
- Sed quia nulla subest suci substantia glebis,
- Inserto arescunt radicum fila calore,
- Cunctaque mox apicum labuntur acumina leto.
- Seminibusque aliis contingunt aspera rura;
- Sentibus hic spinisque feris uelocius exit
- Roboris augmentum frugemque internecat angens.
- Uberibus uero dantur quae semina glebis,
- Illa ferunt pulchram segetem, cui laeta frequentat
- Incrementa sui centeno copia fetu.
- Audiat haec, aures mentis qui gestat apertas.\'
- Talia discipuli mirantes dicta requirunt,
- Inplicitis populo cur clauderet omnia uerbis,
- Ille sed amota credentum plebe profatur:
- \'Vobis, qui firmo robustam pectore mentem
- Ad capienda Dei penetralia constabilistis,
- Concessum est aditis penitus consistere regni;
75