In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 32 (39), 35 b )Quod non mandaui eis nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent ludam. Proprie tribus luda et Beniamin in fano Bahalis et Moloch daemonum simulacra ueneratae sunt; uitulos autem aureos in Bethel et Dan decem tribus, quae appellabantur Samaria, Ioseph et Ephraim. coluisse perspicuum est. tantumque mali fuit, quod a populo factum est, ut testetur deus se numquam cogitasse nec ascendisse in cor suum, quae illi facturi fuerint. omnia autem haec άνϑρω- ποπαϑὡς.

[*]( 32 (39), 36 )Et nunc propter ista haec dicit dominus deus Israhel ad ciuitatem hanc, de qua uos dicitis, quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste. Sicut sperantibus auxilium et in murorum firmitate fidentibus prophetatur, quod subuertenda sit Hierusalem et populus iam iamque capiendus et ante captiuitatem gladio et fame et peste periturus, sic desperantibus et post subuersionem urbis nullam salutem exspectantibus suum auxilium pollicetur, ut et confidentia atque superbia iustam sententiam et desperatio atque humilitas dei mereatur auxilium.

[*]( 32(39), 37—41 )Ecce ego congregabo eos de uniuersis terris, ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi, et reducam eos ad [*](5 cf. III Reg. 12, 28. 29 15 cf. Hier. 32 (39), 24. 28. 29 19 cf. Hier. 32 (39), 37—44 )[*]( 2 abhom. pp.c. 3 propriae MAVa.c. 4 demonum V 5 Dan] et add. AJP.LMa.c.,v 6 tribubus Ap.c. appellantur v samariae M et om. V efraim A coluisseLAp.c. cum ODZF incolaisse cet. v 9 omnia a. haec om. V ΑΝΘpƜΠƜ (aotropopatos s. «.) A aΝΦpω- V ΑΝΤΡΟΠΟΠ ΑΘΟΟC P 13 traditur P tradetur Vulg. manus (s ex m) A cum Vulg. 14 pr. et om. V alt. in om. V teri. et s. u. m 3M 15 firmitatem P 16 iam om. V 17 pro et om. v perituros P,MAa.c. sic om. V 18 expectantibus MVP,La.c. 19 ut om.M a (v s. e m3) Madqus M absq; P 20 iusta sentestia V disperatio MP 23 eicio V eos om. v pr. mea P -24 m om. P indignationi La.c).

437
locum istum habitare eos faciam confidenter et eruntmihi in populum et ego ero eis in deum. et dabo eis cor unum et uiam unam, ut timeant me uniuersis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos.

e feriam eis pactum sempiternum — siue dispOnam testamentum aeternum — et non desinam eis bene facere et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me. et laetabor super eis, cum bene eis fecero- siue et uisitabo eos, ut bene eis faciam -, et plantabo eos in terra ista in ueritate — siue in fide - in toto corde meo et in tota anima meo.

lulti hoc putant tempore Zorobabel, filii Salathiel, et Hiesn, filii Iosedec, sacerdotis magni, quando Aggeus et Zacharias prophetarunt sub Ezra sacerdote. conpletum, quando et aedificatum est templum et sub Neemia exstructi muri per circuitum, ut, quos ante eiecerat in furore et ira et in indignatione grandi de Hierusalem et in toto orbe disperserat, postea reductos habitare fecerit confidenter, et fuisse eos in populum dei et dominum fuisse in deum eorum et cetera, quae scriptura contexit.