In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](86,7 )[*]( (37,7. 8a) )Uae, quia magna dies illa nec est similis eius tempusque tribulationis est Iacob! et ex ipso saluabitur. Praedicit tempus miseriae, ut inferat tempus gaudii. \'cum\', inquit, \'tanta praecesserint mala, ut dolor uirorum omnium dolori parturientis feminae conparetur, tamen tempus tribulationis Iacob, hoc est populi dei, mutabitur in prospera et ex ipso quoque saluabitur\' — subauditur tempore —, \'de quo sermo processerat\'. (Iacob) autem duodecim tribus intellege, quae nequaquam sub Zorobabel, ut nonnulli falso putant, sed euangelica uocatione saluatae sunt. [*]( 6 Esai 26, 18 9 *Gal. 4, 19 17 cf. Hier. 30 (37), 6 19 cf. Num. 16, 3 etc. 20 Hier. 30 (37), 7 (8) ) [*](1 timor v obteneat (pr. e ex i) M 2 conferat Pa.c. lumboque Ma.c. 3 conteneat La.c. contineant MP cantorum La.c. reuertentur V auriginem VP; & odd. s. u. m. rec. M at add. s. L w2 A 4 testentur MA 5 et V ponant L potant (v s. 0) M,mlA putant YP pntent m2A,v 7 parturibimus МPa.c. sps LA,Ma.c. 9 donec∗∗ (ec in ras.) M 10 huic L huius cet. comparari v 11 est om. M pertinerent M,LAa.r. 12 uastationē Mp.c. 15 tempus Y V 16 ferat Pa.c. .17 gandi Ma.c. praecesserit V,Pa.c. 19 tempus s.u. L 22 intellegit P nequam Pa.c. ut om. MP,LAa.c. et V23 putauit M,Aa.c.m2 putauerunt Ap.c.m3 sed] de add. MAVPv, om. L cum OZDF-.\'-.-\'-. )

371

[*]( 30,8.9 )[*]((37,sb. 9))Et erit in die illa, ait dominus exercituum, conteram ivgum eius de collo tuo et uincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius alieni, sed seruient — siue operabuntur tur — domino deo suo et Dauid, regi suo, quem suscitabo eis.

Iste est Dauid, cuius et euangelium meminit: daturum se nobis, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. quomodo enim primus Adam et secundus Adam scribuntur iuxta corporis ueritatem, sic et Dauid dominus atque saluator, quia iuxta carnem ex Dauid totum in eo sancta Maria conferente, quicquid fuit ei stirpe Dauid, et habente originem atque conceptum de spiritu sancto.

quodque ait: conteram iugum eius de collo tuo et uincula illius disrumpam, non dubium, quin sub typo Nabuchodonosor de diabolo sentiendum sit.