In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

De generali transit ad speciale et, quid proprie praestiterit Israheli, breui sermone percurrit. qui posuisti, ait, signa et portenta in terra Aegypti, quibus afflicta est Aegyptus, usque ad diem hanc et in Israhel et in hominibus siue terrigenis.

hoc, quod dicitur: <usque ad diem hanc\'. posterioribus copulandum est, ut legamus: \'et in Israhel et in cunctis mortalibus cotidie tua signa conplentur\'; siue aliter: signa atque portenta non solum in Aegypto perpetrasti, sed usque hodie eadem tuae misericordiae fortitudo saluauit populum tuum et uniuerso generi humano creatoris subuenis potestate\'. et hoc notandum, quod \'Israhel\' ab \'hominibus\' separat atque \'terrigenis\' iuxta illud: filius primogenitus meus [*]( 3 *Hier. 32 (39), 20 13 cf. Hier. 32 (39), 17—19 14. 16 Hier. 32 (39), 20 17 *Hier. 32 (39), 20 Hier. 32 (39), 20 24 *Ex. 4, 22 ) [*]( 2 hominibus] omnibus V 3 siuè] in add. P terriginis Pa.c. 4 sicut] est add. (s. u. m2) MA,v cum Vulg. isrhi s. u. M 5 alt. in om. P alt. et om. P 6 pr. in om. v extentol excelso MVP, Aa.c.m2 8 lac et mel VP.La.c.Ma.c.m3 Aa.c.m2 9 possiderunt MVP,LAa.c. 10 obandierunt P ambulauerunt] et adll. 8. u. m3M . 12 uenerunt P uniuersa] omnia Yulg. 13 generale P specialem P quod V 15 porta Ma.c. 16 usque-dicitur (lin. 17) in mg. L 18 pr. et om. V all. in om. MP 19 cottidie V 21 odie La c. saluabit VP,Aa.c. 22 subuenisse M 23 nontandum P seperat P 24 meus primogenitus. )

427
Israhel.

et fecisti tibi nomen sicut dies haec: \'laudes\', inquit; ctuae totius orbis sermone celebrantur.\' et eduxisti populum tuum Israhel de terra Aegypti: pulchre dixit populum tuum\'; eo enim tempore, quo eductus est, domini imperiis seruiebat. \'eduxisti autem signis et portentis, quibus percutiebatur Aegyptus, et in manu robusta et in bracchio extento et in terrore magno,\' quando Mare Rubrum transeunti populo Israhel uiam praebuit et Aegyptium oppressit exercitum.