In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

emitque propheta \'decem et septem\' siclis, in quo numero cantauit puer domini Dauid in die, qua eruit eum dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit: diligam te, domine, fortitudo mea! dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus. deus meus adiutor meus et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae. denarium numerum esse mysticum ostendit decalogus.

quae scripta fuit in tabulis lapideis digito dei, et dies ieiunii et propitiationis mensis septimi; \'septem\' quoque, in quo uerus est sabbatismus et requies, esse sanctum multis scripturarum testimoniis conprobamus, de quibus saltem pauca posuissem, nisi otiosum esset docere, quae nota sunt.

in hoc igitnr numero [*]( )2 *Hier. 32 (39), 8 7 Hier. 32 (39), 9 *Ezecb. 45, 12 10 cf. Ps. 17, 1 etc. Ps. 17, * 1. 2. 3 17 cf. Ex. 31, 18. Deat. 9. 10 cf. Zach. 8, 19. Leu. 16, 29-31. 23, 27. 28. 25, 9. Num. 29, 7 18 cf. Gen. 2, 2. 3. Ex. 16. 23. 20. 11. 3.5, 2. Lea. 16, 31. 23. 3. 24. 39. 25, 4. Dcnt. 5, 14. Hebr. 4, 4 19 cf. Hebr. 4, 9 cf. Hieron. Xom. Hebr. P- 15, 2. 75. 29. 78, 14. 81. 17 ) [*]( 1 in anatoth agruni P 2 anatoth V 3 essej est La.c. domini esse v et s. u. JI 4 coaptanda P adqaieui] atq; ibi P praecepta Aa.c. 5 ne P 6 rem V rei PfMAa r. dei om. MAP appende V 7 pr. syclos A siclos—septem (lin. 9) om. V quod MA 8 hiezecielis Jf iezechihelis (pr. i s. u.) A hiezechielis P 10 poerj au̅t add., sed eras. P 11 eius om. Y 12 et om. P,ΜΑα.c. deligam La.c. 15 et sperabo-mens in mg. P in eras. V 16 esse m. nameram v 17 qui scriptus v 18 septimil septim (i ex e) P septem] septenariu̅ Ap.c.m2 19 sabbatissmas Y sfam Mp.c n2 20 saltim P,Mp.c.Αα.c 21 mota P ) [*]( 27* )

420
a propheta et sacerdote emitur possessio scribiturque in libro atque signatur et adhibentur testes argentumque diligenter appenditur, ut omnia uenditionis et emtionis iura seruentur et sit certa possessio stipulationibus et responsionibus roborata. uel hoc audiant, qui falsa testamenta et interdum ne testamenta quidem sibi adhibitis testibus uindicare conentur!

[*]( 32 (39), 12 )Et dedi librum possessionis Baruch, filio Neri, filii Maasiae, in oculis Anamehel, patruelis mei in oculis testium, qui scripti erant in libro emtionis, in oculis omnium Iudaeorum, qui sedebant in atrio carceris.

Quamquam statim esset possessio relinquenda, immo emenda posteris, et ab eo emenda, qui filios non habebat — neque enim uxorem acceperat —, tamen oboediens imperio domini omnia rite celebrat signatumque librum possessionis dat Baruch, filio Neri, filii Maasiae. \'Baruch\' in lingua nostra \'benedictus\' dicitur, qui erat filius \'Neri\', qui interpretatur \'lucerna mea\' dicente propheta : lucerna pedibus meis uerbum tuum et lux semitis meis ardens ; Neri quoque, pater Baruch, filius \'Maasiae\', id est <facturae\' et \'operis domini).

animaduertamus ergo, quantis uirtutum priuilegiis discipulus Baruch Hieremiae ministrauerit dicente Dauid: ambulans in uia inmaculata hic mihi ministrabat. unde et Heliseus, minister Heliae, in tantum [*]( 13 cf. Hier. 16, 2 (1. 2) 16 cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 53, 19 17 cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 65, 15 *Ps. 118, 105 19 cf. Hieron. Noro. Hebr. p. 54, 24 22 Ps. 100, 6 23 cf. IY Reg. 2, 9 ) [*]( 1 a s. u. V et] a P scribiturquae Lp.c.m2Ma.c. 2 et om. P deligenter La.c. 3 ut] in add. s. u. m3A 4 possessionis M sponsionibus v 5 audiant hoc P pro testimonia P nec V,Mp c.m3 testamento Ap.c.m2 6 quidem om. V 7 barnc P (= lin. 15. 16) 8 neeri Mp.c.m3 Neriae v . masiue La.c. ananehel P,Mp.c. anamahel V 9 et om. Vulg. erant acripti c 10 emtionis] et add. Vulg. sedebat Y 12 relinquendam L reliquenda P posteris— emenda in mg. L 15 pr. filii Ma.c.m3 alt. filio V 17 quae L,Ma.c. :18 lux] lumen 9 .19 filium V futurae M 20 animaduertamur Y 21 priuilegiis] plebi legis P 23 helysheua (sic) P )

421
placuit deo, ut post translationem magistri etiam duplicem . spiritum mereretur accipere. hoc dico ad commonitionem eorum. qui malorum hominum abutuntur ministeriis et non audent abicere, quos malae conscientiae norunt sibi glutino copulatos.

traditur autem liber Baruch, tanto et tali uiro, uidente Anamehel, qui uendiderat, et testibus, qui suscripserant et quorum nomina in emtionis uolumine tenebantur, et in conspectu, inquit, omnium Iudaeorum, qui sedebant in atrio carceris, qui uidelicet uel ad prophetam uenerant consolandum uel studio timoris dei domini uerba audire cupiebant.

[*]( 2 (39), 13 -15 )Et praecepi Baruch coram eis dicens: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: sume libros istos, librum emtionis hunc signatum et librum hunc, qui apertus est, et pone illos in uase fictili, ut permanere possint diebus multis. haec enim dicit dominus exercituum deus Israhel: adhuc possidebuntur domus et agri et uineae in terra hac.

Cunctis, quos praeteritus sermo narrauit, praesentibus et uidentibus Baruch ministro praecipitur et discipulo, non sermonibus praeceptoris, sed dei iubentis imperio, ut assumat libros, unum signatum, alterum apertum — quae emtionum consuetudo hucusque seruatur, ut, quod intrinsecus clausum signacula continent, hoc legere cupientibus apertum uolumen [*]( 7 *Hier. 32 (39), 12 19 cf. Hier. 32 (39). 12 ) [*]( 2 meretur P commonionem La.c. 3 hominum om. M audient V 4 abiScere L; eos add. 0 norunt] ł ministros s. u. m3 A glutine Ap.c.m2 glnttiio VP ; habent add. s. u. m3A 6 ananehel Mp.c. anamahel Vannanehel P subscripserant AV, (sub s. u.) M, (n s. u.) P 7 emptiones Ma.c. emptione P uoluminis P 14 istos] tuos Ma.c. 15 apertus] signatus Ma.c.m2 uasis MAVP 16 ficti- libus codd. (bus exp. L) 18 domos V,MAa.c.Pp.c. ninea P,Aa.c.m2 in] & P,Aa.c.m2 19 hac] ista Vulg. narrabit P 22 quem P 23 ut 8. u. A. )

422
exhibeat —, utrumque in uase fictili, ut permanere possint diebus multis. firma igitur erat et longo post tempore futura possessio, quae tanta custodia seruabatur, ne uel foris emtionis libri positi paterent rapinae uel humo conditi umore terrae soluerentur.

hoc autem totum fit, ut intellegant, qui uidebant, rursum habitandam Hierusalem et possidendos agros; quod licet absque sermone Hieremiae debuerant per se intellegere, tamen domini sermonibus commonentur et dicitur ad eos: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: adhuc possidebuntur domus et agri et uineae in terra ista. hoc est illud, quod Hieremias dudum dixerat: intellexi uerbum esse domini; et idcirco emit agrum, quem possessurus non erat.