In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 31(38), 38—40 )Ecce dies ueniunt, dicit dominus, et aedificabitur ciuitas domino a turre Ananehel usque ad portam anguli. et exibit ultra norma — siue iuxta Symmachum funiculus — mensurae eius contra eam super collem Gareb et circumibit Goatha — siue iuxta LXX de electis lapidibus — et omnem uallem ruinarum — pro quibus Theodotio ipsum uerbum Hebraicum posuit Phayarim — et cineres et omnem Asaremoth - quod melius legimus Asademoth, pro quo Aquila suburbana interpretatus est — usque ad torrentem Cedron et usque [*]( 3 cf. Matth. 26, 53 5 *Hier. 31 (38), 37 (35) 19. 21 *Hier. 31 (38), 39 23. 24 *Hier. 31 (33), 40 ) [*]( 1 et om. υ putatur MA erant МPa.c. 3 «duodecim L de XII Mr, (de exp.) A duodecim milia P 7 semin M 9 genus ΜΑυ 11 reprobari Ap.c.m3,υ 12 testimoniū Pa.c. 13 adsentiamus VP non om. V 14 neque] non » hii P 17 Hananeel Vwlg. 18 aageli Pa.e. exiuit P,Ma.c. exiliet Ap.c.m3 normā M 19 eius contra eam] in eon- spectu eius Vulg. 20 circuibit MAVP iuxta om. V 21 LXX] p girū add. s. u. m2A rninarum] cadauerum Vulg. 23 fagarim P cjneres P cineris M cum Vulg. omnem Asaremoth] uniaersam regionem mortis Vulg. asare Aa.c.m3 asseremoth V 24 quod—asademoth in mg. L, om. V, Aa.c.m3 quo Aquila] qua aliqua P35 cedrom La.c.ei )

410
ad angulum portae equorum orientalis, sanctum domini; non euelletur et non destruetur usque in aeternum.

Qui mille annorum in terra Iudaea regnum Christi recipiunt, Iudaei uidelicet et nostri iudaizantes, conantur ostendere turrem Ananehel et portam anguli et collem Gareb et Goatha et uallem Phagarim et omnem Asademoth et torrentem Cedron et locum anguli portae equorum orientalis et ibi dicunt sanctuarium domini, id est templum, esse condendum mansurumque in perpetuum.

quod quia post captiuitatem temporibus Zorobabel et Ezrae non possunt monstrare conpletum, transeunt ad Christi tempora, quem in consummatione mundi dicunt esse uenturum, ut aurea atque gemmata iuxta Apocalypsin Iohannis descendat Hierusalem et hoc terrae spatio, hoc est ab illo loco usque ad illum locum, aedificetur per circuitum.

suspicionisque suae hanc aurulam capiunt, quod a turre Anathoth, quae hodie appellatur Hieremiae, tribus ab Hierusalem milibus separata usque ad torrentem Cedron — qui scribitur in euangelio et est in ualle Iosaphat, ubi hortus erat, in quo et ludas proditor tradidit saluatorem — ciuitatis fundamenta iaciantur.

\'lecturi,\' inquiunt, (sumus in consequentibus Anamehel, filium Salom, patruelem fuisse Hieremiae, cuius emit agrum; et haec est turris Ananehel\' [*]( 12 cf. Apoc. 21, 2. 10. 11. 18-21 18 cf. Ioh. 18, 1. 2. 5 20 cf. Hier. 32 (39), 7-9 ) [*]( 1 porta. (e s. ») M 2 non euelletur] bone uellitur P diatrue(i)tur M(P) usque] ultra Vulg. 3 aeternum] perpetuum v cum Vulg. 4 indaizates L 5 turrim Ap.e. ananahel A VP garep P 6 goatbam P fagarim P sademoth Ap.r. asedemoth V 7 cedrom L 8 tibi Ma.r. 10 zorobobel P ezdrae MA 11 consummationem LMVP 12 esse u. dicunt P aureaṁ L 13 iurta s. w. m2M apocalypsi Ma.c.m3 apocalipsin V Apocalypaim v 14 hoe] id v 15 suspic(t)ionesque P,LAa.c. 16 anathoh La.c. anatoth VP 17 ab] ad V a v torrem La.c. - 18 cedrom La.c. euu̇angelio L et] id L 19 ortus MA 20 incesatur P lectur Ma.c.m2 21 ananeċhel (alt. a ex m) L anamahel V (?) anamechel P sallom (pr. l s. u.) A salon P(V?) Sallum υF )

411
ignorantes Hebraicam ueritatem; hic enim iuxta Hebraicum scribitur: a turre Ananehel, per \'nun\' uidelicet mediam litteram, ibi autem: ecce Anamehel, filius Sellum, patruelis tuus, ueniet ad te, per mediam \'m\' litteram.