In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 31 (88), 20 )Si filius h onorabilis — siue dilectus — mihi Ephraim, si puer delicatus? quia, ex quo o locutus sum de eo — siue uerba mea in eo —, recordabor eius adhuc; idcirco conturbata sunt uiscera mea super eo, miserans miserebor eius, ait dominus. Paenitentiam agente Ephraim et dicente in principio:

erudisti me et eruditus sum quasi iuuencus indomitus et in fine: quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae, respondet dominus et plena ad se mente conuersum tali sustentat oraculo: \'filius dilectus mihi Ephraim, quem in tantum dilexi ab initio, ut fratri praeferrem Manasse.\'

filius honorabilis, qui contra naturae ordinem honorem primogeniti domini dignatione suscepit; puer delicatus, de quo scribit: filii Ephraim intendentes et mittentes arcum conuersi sunt in die belli, contra quem et ad quem totus Osee prophetae liber est, cui benedicit Iacob. delicias\' autem in hoc loco iuxta illud accipiamus, quod in psalmo dicitur: delectare in domino, et dabit tibi petitiones cordis tui, pro quo in Graeco et in Hebraico habet: deliciis aflue; unde et paradisus in Eden \'deliciarum̕̕̕̕̕̕̕\' [*]( 3. 5 *Hier. 31 (38), 20 8 *Hier. 31 (38), 18 10 Hier. 31 (38), 19 12 *Hier. 31 (38), 20 13. 14. 18 cf. Gen. 48, 19. 20 14. 15 Hier. 31 (38), 20 16 Pa. 77, 9 20 Ps. 36, 4 22 *Ps. 36, 4 cf. Gen. 3, 23. 24 ) [*](1 et om. F quae YP,Za.c. 2 efraim (raim in ras.) M hucusque] usque hodie v luxuriatur Ap.c.m3 3 si] sit A Vp.c. mihi om. Z 4 siue Z sit Ap.c.m2 p Za.c.m2 5 si Ma.c.m2 eo] recordans add. v 6 adhuc om. V, ante recordabor tr. Vulg. 7 eo] eum Vulg. 8 agentem Ma.r. dicentem P,Ma.r. 9 iuuenculus S 10 sustinuisti Migne 11 respondit codd. (corr. m2A),v 12 talis P delicatas ZF 13 praeferretur S mannasse V manasse P 16 scribitur Av; sed scribit ut inquit, ait impersonaliter fiiii om. A effrem F 17 arcum ZFS arcus cet. et ad quem om. ZF ad (d i. u.) MA 18 osee F et alibi L ose Z oseae cet. liber est prophetae vliberi (aU. i ex e) P benediea P benedixit v iacob; Z -18 psalmis F 20 petitionem FV paiones P. 21 ebraieo Fhebreo Ap.c.m3 -habetur Aa.m3 22afiuae M affiue cet. v (cf.p. 371,21); ē add. V et in V pr.paradysus PAp.c. in — parad. in mg. V aedem P alt. paradysus P,Ap.c. )

395
paradisus appellatur.

\'quia,\' inquit, (fuerunt uerba mea in eo recordatione memor ero eius adhuc.1 ne putaretur gratuita benedictio et ex indulgentia potius largitoris quam i merito eius, in quem conferebatur, esse conlata, ideo ait: recordabor eius, quia uerba mea fuerunt in eo, non in ore eius, non in labiis, sed in imo cordis affectu; propter quam causam et conturbata sunt uiscera mea super eo. cui loquitur et per Osee: quid tibi faciam, Ephraim?

quid tibi faciam, Israhel? quasi Adama ponam te et quasi Seboim? conuersum est in me cor meum. conturbata sunt uiscera mea. non faciam furorem irae meae et non disperdam Ephraim. miserans miserebor eius, ait dominus. fuerunt quidem sermones mei in eo et omnia mandata mea auido suscepit animo et in suo corde seruauit; sed tamen miserans miserebor eius.\' ut ostenderet omnem hominum iustitiam indigere misericordia dei.