In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

saluum fac, domine, populum tuum. quem populum? utique reliquias Israhel, quae secundum electionem saluae factae sunt, de quibus et Paulus assumens testimonium Isaiae loquitur: nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus.

[*]( 31 (38), 8 )Ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae; quodque sequitur: in solemnitate Phase; et generabit filios multos, in Hebraico non habetur, sed in LXX tantum legitur, pro quo apud Hebraeos scriptum est: inter quos erunt caecus et claudus et praegnans et pariens simul, ecclesia magna reuertentium huc.

Congregantur reliquiae populi Israhel per apostolos et apostolicos uiros, de quibus supra legimus: clamabunt custodes in monte et quibus praecipitur: personate et canite et dicite, ut saluae fiant reliquiae Israhel.

ipseque dominus pollicetur se reducturum eos de terra aquilonis, qui est uentus durissimus. nomine autem dexter uocatur, de incredulitate, de frigore dominicae caritatis et congregare eos ab extremis terrae non in alio tempore, sed in solemnitate Paschae, hoc est feriis dominicae passionis, quando crucifixus est dominus impletumque [*]( 1 *Hier. 31 (38), 7 2 Hier. 31 (38). 7 3 Eom. 11,5 4 Rom. 9, 29. cf. Esai. 1, 9 9 *Hier. 31 (38), 8 15 Hier. 31 (38), 6 16 Hier. 31 (38), 7 cf. Hier. 31 (38), 7 18 *Prou. 27, 16 22 cf. I Cor. 5, 7 ) [*]( 1 iuuentur P 2 reliquia V 3 salua facta Pa.c. 4 eaaiae V,Aa.c. in esaiae P 5 sabaoht P 6 gomora L gorra V gomurra P similis La.c. 8 quod v 9 sollemnitate MA V sollempn. P(= lin. 21) pascae La.c. phasee M phaaec (= ϕάσεϰ LXX) A. pasnhae V generauit AP,Ma.c. 11 hebreos MAV 12 alt. et otn. Vulg. pregnas La.c. pregnans M ecclesia magna] coetus magnus Vulg. ecclesia—huc in mg. L, om. eet. 14 populi om. V pr. apostolus Ma.c. et] per add. P 15 legimussnpra. V 16 pr. et om. MAVPv dicit La.c. ut (t s. u.) L. om. Aa.c. salui Ma.c. 17 -que] quoque v se] sed P reductorum Ma.c.m2 19 incrudelitate M,LAa c. 20 congregara P in om. V 21 Pachae] Phase v ferus (sic) P 22 dominus est v impletorumque Ap.c.m2: e add. s. u. m3M )

383
illud, quod ipse in euangelio repromisit: cum exaltatus fuero, omnia traham ad me. tunc generauit multum populum, ut illud impleretur Isaiae: quia nata est gens semel; uno enim die tria milia et quinque milia hominum crediderunt. quodque in Hebraico scribitur:

inter quos erunt caecus et claudus et praegnans et pariens simul, ecclesia magna reuertentium huc, quamquam et iuxta litteram impletum sit, quod caeci uiderint, claudi ambulauerint, tamen melius iuxta ἀναγωγὴν intellegi potest, quod, qui prius caeci erant perfidia, postea crediderint saluatori et, qui claudi, quibus quondam loquebatur Helias: usquequo claudicatis utroque pede?, postea ambulauerint et populus, qui sedebant in tenebris et umbra mortis, magnum lumen aspexerint claudique cucurrerint et praegnans pepererit filios, ecclesia magna reuertentium ad fidem.

Iudaei putant hoc esse conpletum, quando sub Ezra post diem Paschae egressi sunt de Babylone, ut reuerterentur Hierusalem, in quo typus fuit et non ueritas; neque enim in illo tempore uniuersa, quae legimus et lecturi sumus, fuisse conpleta poterunt approbare.

[*]( 31 (38), 9 )In fletu uenient — siue egredientur — et in misericordia reducam eos et adducam eos per tor- [*]( 1 *Ioh. 12, 32 3 *Esai. 66, 8 4 cf. Act. 2, 41. 4, 4 5 *Hier. 31, 8 8 cf. Mattb. 11, 5. Luc. 7, 22. 11 *III Reg. 18, 21 12 cf. Ps. 106, 10. Esai. 9, 2 14 *Hier. 31 (38), 8 16 cf. I Esr. 8 (7), 3-6 (6—9) 20 *Hier. 31 (38), 9 ) [*]( 2 fuero] a terra add. v 3 esaiae VP,Aa.c. simul V 4 diem V et] altero v 5 interj in P 6 cladns P pr. et om. P praegnas (pr. a s. u.) Z pregnans M ecclesiae Mp.c.m3 7 reuertentium] turba add. m3M ḥụ̣c̣ M hunc P quaquam V 8 uiderant Y ambolaaerit Pa.c. ambolauerunt V 9 -TUJrHN M ANA- (anagogen s. u.) A aNNaTATHN P anagogen v qui om. V erant caeci v 10 crederint La.c. crediderunt V et om. V 11 loqaebantur Aa.r. Elias v 12 ambulauexint postea tr., uiderint add. P _ambulanerint M,Ap.c.m3 uiderint LV,m1A sedebat V,Ap.r.v 13 etj in add. MA aapexeat V,MAa.c.v 14 currerint Za.c. pregnas La.c. pregnans M praegnas APa.c. pepererint LAa.". peperit P ecclesiam magnam" 15 indae La.c. 16 ezdra M Paschae] Phase v 19 potuerunt P 21 misericordiam VL,Ma.c. et—eos in mg. y )

384
rentes aquarum in uia recta et non inpingent — sine non errabunt — in en, quia factus sum Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est.

Si iuxta Hebraicum Iegerimus: in fletu uenient — hoc enim indicat \'iabu\' —, dicemus, quod interdum et nimii gaudii fletus indicium sit iuxta illud: lacrimo gaudio. sin autem iuxta LXX, qui dixerunt: in fletu egredientur et in misericordia — siue in consolatione — reducam eos, illum sensum ponemus, qui et in Psalmis dicitur: euntes ibant et flebant portantes semina sua; uenientes autem uenient in exultatione portantes manipulos suos.

fleuerunt enim, quando captiui ducti sunt, et consolationem maximam receperunt, quando misericordia domini sunt reducti. et adduxit eos dominus per apostolos et apostolicos uiros plenos aquarum et largissimi fluminis in uia recta, uidelicet fidei, non in perfidia Iudaeorum. et non, inquit, inpingent iii ea, quia caeci esse cessarunt, quibus quondam dictum est: si caeci essetis, non haberetis peccatum;, nunc uero dicitis, quia uidemus; peccatum uestrum manet.

possumus \'uiam rectam\' et Christum intellegere, in qua, quicumque ambulauerit, non impinget. factus sum, ait, Israheli pater, qui reductus est, et Ephraim primogenitus meus est; ubi enim quondam abundauit peccatum [*]( 2 *Hier. 31 (38),9 4 Hier. 31 (38), 9 6 Ter. Ad. 409 7. 8 *Hier. 31 (38), 9 Hier. 31 (38), 9 9 *Ps. 125, 6 16 Hier. 31 (38), 9 18 loh. 9, 41 21. 22 Hier. 31 (38), 9 22 *Rom. 5, 20 ) [*]( 2 Israel v 3 (= 22) effraim A meus V, om. P,LMAa.c. sine V,La.c. 4 legimus V 5 dicinms La.c. nimi V 6 sit 8. u m3M illadj terentii add. s. u. P lacrimosum V lacrymor v gaudium V si V 7 quid Aa.r. egredietur v 8 consolationem v redducam Ma.r. 9 sensu v 10 portantes] mittentes v 11 in] cum v manipoloa Pa.c. 13 ∗m∗ia Y 15 uiae Aa.r. uiã P rectae JLP,MAa.r.; cf. lin. 1. 20 16 perfidiae Mp.c.m3 quit Pa.c. 19 uero] quia add. (s. u. m2) A,v:. dicetis Aa.c.m2 quia om. v uestmin] in aobis add, s. u. M 20 ex (sic) P 21 quam P im(n)pingit LAac. ait] auτ̄ P 22 Israel 9 et] in add. V 23 habundauit YP)

385
superabundauit gratia. Ephraim autem in typo esse populi de gentibus congregati scriptura testatur.

fuit enim posterior filius Ioseph et subripuit primogenita Manasse, qui natura primitiuus erat; sed in mysterio crucis decusatis manibus, qui stabat ad sinistram Iacob, dextrae manus eius suscepit benedictionem et, qui steterat ad dextram. sinistra benedictus in secundum redactus est gradum. et quomodo Iacob Esau, sic Ephraim Manasse rapuit primogenita omnisque populus decem tribuum uocatus est Ephraim, quia Hieroboam, filius Nabat, ex hac tribu regnum primus optinuit in Samaria.