In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Ioiadae sacerdos fuit, qui Ioas post interfectionem Gotholiae imperium tradidit et interfecit sacerdotem Bahal. hoc est ergo, quod scribit: <quare non imitaris Ioiadae sacerdotem et interficis Hieremiam pseudoprophetam? dominus enim te pro Ioiadae constituit, ut habeas caram templi et praecipue discernas, qui sancto spiritu loquantur, qui daemonico\' — discretiones autem spirituum dominicae esse gratiae et apostolus memorat —; \'cur\', inquit, \'non incre-

puisti Hieremiam Anathothiten?\'quod ipsemerebaturquasi ia pseudopropheta, refert in prophetam et praeuenit mendacio ueritatem. unde et prudentiores putantur filii tenebrarum filiis lucis in generatione hac nobisque agentibus patienter et exspectantibus miserorum salutem praeueniunt heretici et nos suo appellant nomine ducentes caeci caecos in foueam.

misit, inquit, ad nos in Babylonem dicens: longe est. hoc est omne, quod dolet, quare aduersum suum mendacium [*]( 4. 12 cf. Leu. 10, 10 7 cf. IV Reg. 11, 18—21. II Par. 23, 17—21 13 cf. I Cor. 12, 10. I Ioh. 4, 1-6 14 *Hier. 29 (36), 27 17 ef. Luc. 16, 8 20 cf. Matth. 15, 14. Luc. 6, 39 *Hier. 29 (36), 28 ) [*]( 1 scrib»tum P mitta Pa.c. 2 naaaiae P; (0 s. u.) V 4 sacerdote sophonia P 5 loquuntur M; et add. v alt. qui] e add. s. u. m3A 7 ioiada Mp.r. ioiade VP Ioiades v 8 otholiae MAp.r. Athaliae v 9 sacerdotea Mp,c.,v 10 ioiade P Ioiadem v 11 lo- iade v comtituit pro ioiade P 12 loquentur P 13 daemoniaco V -discretionis V dominicae om. V diuinae v 14 esse om. V quur increpuistis M crepuisti Pa.c. 15 anathothithen M anathotiten V ; quodque v 16 reffert P propheta Y mendacium La.c. j 18 expectantibus VP,La.c. -21 babilonem M 22 est M..\')

365
Hieremias scripserit ueritatem longe esse reditum et post septuaginta annos redituros in Hierusalem; unde debere eos aedificare domos, plantare pomaria et comedere fructum eorum, accipere uxores et facere filios, quae praeteritus sermo narrauit. quas litteras cum accepisset Sophonias sacerdos, ad cuius specialiter nomen scriptae erant, legit Hieremiae quodammodo suggillans eum et ipsa increpans lectione, quare auderet in Babylonem talia scribere.

[*]( 29(36),30—32 )Et factum est uerbum domini ad Hieremiam dicens: mitte ad omnem transmigrationem dicens: haec dicit dominus ad Semeiam Nehellamiten: pro eo, quod prophetauit uobis Semeias et ego non misi eum et fecit nos confidere in mendacio, idcirco haec dicit dominus: ecce ego uisitabo bo super Semeiam Nehellamiten et super se m e u eius; non erit uir sedens in medio populi huius et non uidebit bonum, quod ego faciam populo meo, ait dominus, quia praeuaricationem locutus est aduersum dominum.