In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 29, 14—20 (86,14.15) )X Et inueniar uobis, ait dominuset reducam captiuitatem uestram et congregabo uos de uniuersis gentibus et de cunctis locis, ad quae expuli uos, dicit dominus, et reuerti uos faciam de loco, ad quem transmigrare uos feci, quia dixistis: suscitauit nobis dominus prophetas in Babylone.

haec enim dicit dominus ad regem, qui sedet super solium Dauid, et ad omnem populum habitatorem urbis huius et ad fratres uestros, qui non sunt egressi uobiscum in transmigrationem; haec dicit dominus exercituum: ecce mittam in eos gladium, famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt eo, quod pessimae sint.

et persequar eos in gladio, in fame et in pestilentia et dabo eos in uexationem uniuersis regnis terrae, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego eicio eos eo, quod non audierint uerba mea, dicit dominus, quae misi ad eos per seruos meos, prophetas, de nocte consurgens et mittens; et non audistis. dicit dominus. uos ergo audite uerbum domini, omnis transmigratio, quam emisi de Hieru-[*]( 1 cf. Hiob 8, 9. 14, 2. Ps. 143, 4 2 cf. Ps. 38, 7. I Cor. 13. 12 )[*]( 1 patientia Ma.c.m3 2 omnia s. u. L et] in add. v 3 asteriscos exhibent LA in mg. singulorum uersuum usque ad lin. 8 (recurrit asteriscus m A lin. 24), om. cet.; totum locum usque ad p. 357, 1 asteriscis praenotawi ex ipsius Hieronymi sententia (cf.p. 357,1—4) pr. et-dominus om. v; cf. p. 354,17 5 ad quae] atquae M 6 uerba et renerti usque ad fame (p. 358, 6) desunt in M (ezcidit folium) 8 suscitabit CA, Gp.c. babylonem P 9 haec enim] quia haec Vulg. 11 et om. Vulg. 13 ecce] ego add. v eos L eis cet gladiumI et add. P cum Vulg. 14 ficos malos P 15commedIC,Aa.r. pessimeV,La.c. 16eos eras. V gladio] et add.GVPv cum Vulg. alt. in om. VP tert. in om. CG pesti(e)lentiae C,La.c. 17 eos CV uos LGP,Aa.c. uexatione V,La.c. 18 stupore P 20 eiecio Lac. ciciam veied Vulg. audierunt e - 23 ergo] autē Ap.c.m2 domini] & add. C, exp. 6 24 oms Ga.c. transmigrationi V )

357
salem in Babylonem! * Hucusque in LXX non habetur.

quae asteriscis praenotaui; cetera enim, in quibus uel singuli uersus uel pauca ab eis praetermissa sunt uerba, uictus taedio annotare nolui, ne fastidium legenti facerem. pollicetur autem dominus his, qui erant in transmigratione, quod post septuaginta annos captiuitatis redire eos faciat de uniuersis gentibus et de cunctis locis, ad quae expulerit eos, et captiuitate laxata pristinum statum et patriam recipere.

cet cum ego haec\', inquit, mea sponte facturus sim et certo tempore redditurus uos, frustra decipimini et putatis uos habere prophetas in Babylone, qui uobis falsa promittunt; ita autem sciatis nequaquam uos reditum nunc sperare debere, sed aedificare domos, plantare pomaria, accipere uxores et generare filios et multiplicari numero et tempus exspectare promissum.