In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 29(36), 8.9 )Haec enim dicit dominus exercituum deus Israhel: non uos seducant prophetae uestri, qui sunt t in me dio uestrum, et diuini uestri et neattendatis ad somnia uestra, quae uos somniatis, quia falsa isti prophetant uobis in nomine meo et non misi eos, dicit dominus. Prophetas, immo pseudoprophetas.

et diuinos et somniatores fuisse in Babylone inter eos, quos Nabuchodonosor cum Iechonia et matre eius abduxerat, Hiezechiel propheta testatur scribens contra eos, quibus Hieremias quoque praecipit non credendum. necdum autem eo tempore, quo haec epistula dirigebatur, Hiezechiel in Babylone coeperat prophetare; hic enim sermo in principio Sedeciae regis mittitur. Hiezechiel autem quinto anno transmigrationis Iechoniae exorsus est prophetare, qui idem annus regni Sedeciae erat.

porro secundum tropologiam pseudoprophetas eos debemus accipere. qui aliter scripturarum uerba accipiunt, quam sanctus spiritus sonat, et diuinos eos, qui coniecturam mentis suae et incerta futurorum quasi uera pronuntiant absque diuinorum auctoritate uerborum; somniatores quoque, qui non audiunt illud scriptum: ne dederis somnum oculis tuis neque dormitationem palpebris tuis, de quibus et ludas apostolus loquitur: [*]( 10 cf. Ezech. cap. 13 14 cf. Hier. 23 (35 , 1 15 cf. Ezech. 1, 2 22 *Pron. 6, 4 ) [*]( 1 tantum nre P salutem V 3 eiercitam La.c. 5 medium P atendatis V 7 falso Mp.c.m2 cum Vulg. ipsi (pr. i 8. u. m2) M cum Vulg. 8 immoj & add. P 9 babvlonem P 10 nabueod. MP}La.c. nabochod. V adduxerat v ezechiel M iezechiel A 12 qaosqae V praecepit VP eo om. V 13 epiatola V,MAp.c. exechiel A hiezechil (sic) V 14 sedechiae MAVP(semper) 15 iezecbiel (pr. i postea add.) A iechoniae (ex iezechieI) V 16 idem] qui dem (qai add. m2) M regia P 17 & eos P demas Ãa c.m2 18 qai aliterj qualiter V qua La.c.m2 spiritus sanctas e 19 conieturam F 20 auctoritatem (m s. u., sed exp.) L 22 ne] nec AVv gomnium P neque—tuis om. V 23 palphebris MP.Aa.r. et om. a ) [*]( LIX. Bieron. in Hierem. ) [*]( 23 )

354
similiter et hi somniantes carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, quorum mens nequaquam uigilat, sed arrogantiae et erroris sopore depressa noctis horrore circumdatur, quibus loquitur et apostolus Paulus: eleuare, qui dormis, et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus.

[*]( 29,10—14a (36,10-14) )Quia haec dicit dominus: cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, uisitabo uos et suscitabo super uos uerbum meum bonum, ut reducam uos ad locum istum. ego enim scio cogitationes, quas cogito super uos, ait dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem uobis finem et patientiam — siue spem —. et inuocabitis me et ibitis — siue iuxta Symmachum inuenietis — et orabitis me, et exaudiam uos. quaeretis me et inuenietis, cum quaesieritis me in toto corde uestro, e t inueniar a uobis siue apparebo uobis.

\'Nolite\', inquit, \'credere pseudoprophetis, diuinis et somniatoribus uestris, qui uobis uicinum in Hierusalem reditum pollicentur! nisi enim septuaginta anni expleti fuerint — Cyro, rege Persarum, laxante captiuos —, nequaquam in patriam reuertemini; et tunc mea promissa conplebo, ut reducam uos ad locum istum; ego enim scio cogitationes, quas cogito super uos, ait dominus\'. se dicit nosse, quid cogitet, illos autem cum suis prophetis, diuinis et somniatoribus ignorare; futurorum [*](1 *Indas 8 5 *Eph. 5, 14 13 *Hier. 29 (36), 11 14 *Hier. 29 (36), 12 17 *Hier. 29 (36), 14 cf. Hier. 27 (34), 9 (7). 29 (36), 8 22 Hier. 29 (36), 10. *11 (10) ) [*]( 1 hii MP.Aa.r. 3 terroris MAVP 4 errore MAVP 5 quia v exurge V,La.e. exsarges P inlnminauit P.MAa.c. 7 ceperint V coeperit Pa.c. 8 (= 20) LXX V LXXta P 9 nos et suscitabo om. V 11 quasI ego add. Yulg. ait] dicit Lp.c.m2 cum OD; sed cf. lin. 24 12 cogitationis La.c. 14 et ibitis om. V simmachum V 15 adora- bitis MAVP pro etj ego add. Vulg. quaeritis VP,MAa.c. 16 me s. u. L -17 adparabo P alt. aobis] ait dns add. m.2M cum Vulg. (cf. p. 356, 3) dicit dominus add. v 21 patria VP,La.c. rellerti- mini P,LMa.c. 22 & P. )

355
igitur scientia soli deo competit. \'ut dem uobis,\'ait, \'finem -J,.

et patientiam: finem captiuitatis et patientiam laborum praesentium siue spem futurorum. tunc inuocabitis me et ibitis Hierusalem et orabitis, et exaudiam uos\'. certe absque inuocatione et oratione captiuorum poterat implere dominus. quod promiserat, sed hortatur eos ad preces, ut, quod promissum est, mereantur accipere. quaeretis et inuenietis me, cum quaesieritis in toto corde uestro, iuxta illud euangelicum: petite, et accipietis; quaerite. et inuenietis: pulsate, et aperietur uobis.

secundum άναγωγὴν tam diu in saeculi huius \'confusione\' uer samur. quamdiu \'requiem\' septenarii numeri mereamur accipere et accepta paenitentia deus impleat, quod promisit, et reducamur ad locum nostrum, ecclesiam; idcirco enim dominus percutere uisus est, ut sanaret, dabitque nobis finem laboris nostri atque patientiae. et inuocabimus eum et reuertemur in ecclesiam et orabimus, et exaudiemur. quaeremus et inueniemus eum, cum toto corde quaesierimus illum, et tunc apparebit nobis.

Quidam \'septuaginta annos\' iuxta illud interpretatur, quod scriptum est: dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni; qui cum fuerint expleti, tunc ad dominum reuertamur in toto corde nostro et exaudiamur et finis [*]( 1 Hier. 29 (36), 11 3 *Hier. 29 (36), 11 *Bier. 29 (36), 12 7 *Нier. 29 (36). 13 9 *Mattb. 7, 7. *Luc. 11, 9 11 confusione] sci!. Babvlone: ci. p. 333, 9. Gen. 11, 9 12 requiem] cf p. 348,13. Gen. 2, 2 etc. 14 cf. Deut 32. 39. Hiob 5, 18. Os. 6. 1 (2;. Esai. 19, 22 20 Ps. 89,10 ) [*]( 1 di Ma.c. 2 alt. patientia F 4 ibitis] in add. P oratibitis L adorabitis V 6 honoratur Aa.c.mS ortatnr VP 7 accepere La.c. quaeritis MPv.Aa.c.m2; me add. MVv. (s. u. m2) A 8 me om.MAVPc 10 quaeritis MP.Aa.c.m J 11 UNUΠѠΓΝΝ M ANA- A -ѠΓΗΝ P ana- gogen s. u. m2A,v tamdiu in] tam diaini V 12 accepere La.c. 13 di V imimpleat P 15 est om. P ut] et La.c. dauidque Ma.c 16 inuo- cabis V reuertimur P in] ad V 17 quaerimus MP inuenimus Va.c. 19 LXX MV (= lin. 21) LXXfa P (passim) interpretantur Ap.c.m3,v 21 annis codd. (s exp. L) 22\' eiaudiemur V ) [*]( 23* )

356
sit laboris nostri atque patientiae; nunc enim in umbra nos omnia et imagine possidere.

[*]( 29, 14—20 (86,14.15) )X Et inueniar uobis, ait dominuset reducam captiuitatem uestram et congregabo uos de uniuersis gentibus et de cunctis locis, ad quae expuli uos, dicit dominus, et reuerti uos faciam de loco, ad quem transmigrare uos feci, quia dixistis: suscitauit nobis dominus prophetas in Babylone.

haec enim dicit dominus ad regem, qui sedet super solium Dauid, et ad omnem populum habitatorem urbis huius et ad fratres uestros, qui non sunt egressi uobiscum in transmigrationem; haec dicit dominus exercituum: ecce mittam in eos gladium, famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt eo, quod pessimae sint.

et persequar eos in gladio, in fame et in pestilentia et dabo eos in uexationem uniuersis regnis terrae, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego eicio eos eo, quod non audierint uerba mea, dicit dominus, quae misi ad eos per seruos meos, prophetas, de nocte consurgens et mittens; et non audistis. dicit dominus. uos ergo audite uerbum domini, omnis transmigratio, quam emisi de Hieru-[*]( 1 cf. Hiob 8, 9. 14, 2. Ps. 143, 4 2 cf. Ps. 38, 7. I Cor. 13. 12 )[*]( 1 patientia Ma.c.m3 2 omnia s. u. L et] in add. v 3 asteriscos exhibent LA in mg. singulorum uersuum usque ad lin. 8 (recurrit asteriscus m A lin. 24), om. cet.; totum locum usque ad p. 357, 1 asteriscis praenotawi ex ipsius Hieronymi sententia (cf.p. 357,1—4) pr. et-dominus om. v; cf. p. 354,17 5 ad quae] atquae M 6 uerba et renerti usque ad fame (p. 358, 6) desunt in M (ezcidit folium) 8 suscitabit CA, Gp.c. babylonem P 9 haec enim] quia haec Vulg. 11 et om. Vulg. 13 ecce] ego add. v eos L eis cet gladiumI et add. P cum Vulg. 14 ficos malos P 15commedIC,Aa.r. pessimeV,La.c. 16eos eras. V gladio] et add.GVPv cum Vulg. alt. in om. VP tert. in om. CG pesti(e)lentiae C,La.c. 17 eos CV uos LGP,Aa.c. uexatione V,La.c. 18 stupore P 20 eiecio Lac. ciciam veied Vulg. audierunt e - 23 ergo] autē Ap.c.m2 domini] & add. C, exp. 6 24 oms Ga.c. transmigrationi V )

357
salem in Babylonem! * Hucusque in LXX non habetur.

quae asteriscis praenotaui; cetera enim, in quibus uel singuli uersus uel pauca ab eis praetermissa sunt uerba, uictus taedio annotare nolui, ne fastidium legenti facerem. pollicetur autem dominus his, qui erant in transmigratione, quod post septuaginta annos captiuitatis redire eos faciat de uniuersis gentibus et de cunctis locis, ad quae expulerit eos, et captiuitate laxata pristinum statum et patriam recipere.