In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

\'non solum\', inquit, cego sum propheta et tu, sed fuerunt ante me et te multi alii, quorum fuit Isaias, Osee, Iohel et Amos et ceteri. prophetauerunt\', inquit, \'contra terras multas et regna non parua, sed magna bellum illis et aduersa et rerum omnium penuriam nuntiantes: et e contrario fuerunt alii, qui pacem pollicerentur et prospera. utrorumque sententia non adulatione mendacii, sed rerum

exitu conprobata est\', sub aliorum igitur exemplo de se loquitur et Anania, quod, cum rerum finis aduenerit, tunc prophetarum ueritas ostendatur. hoc idem et dominus locutus est per Mosen, quod propheta uaticinii fine monstretur. et hoc animaduertendum, quod non minaciter, non truculente, sed fiducia ueritatis increpet mentientem et differat in futurum, ut, qui audiunt. rerum exitum praestolentur.