In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quaecumque praedicunt, opere conpleta demonstrent, et tunc ueritate uaticinium conprobabitur\'. columnas autem et mare et bases et reliqua uasorum in Malachim et in extremo huius prophetae uolumine legimus; et enumerantur, quae uasa translata sint in Babylonem, quando captus est Sedecias et incensa ciuitas templumque subuersum.

[*]( 28.1-3 a (35, 1-3) )Et factum m est in annoillo, in p principio regni Sedeciae, regis Iuda, in anno quarto, in mense quinto dixit ad m e Ananias,, filius Azur, propheta de Gabaon, in domo domini coram sacerdotibus et omni populo dicens: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: contriui iugum regis.., Babylonis; adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia nasa domini:.