In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

nolite audire uerba prophetarum dicentium uobis: nolite seruire regi Babylonis, quia mendacium ipsi loquuntur uobis, quia non misi eos, ait dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut eiciam uos et pereatis tam uos quam prophetae, qui uaticinantur uobis.

Post uniuersas gentes transit ad Sedeciam, regem Iuda, et isdem. quibus gentibus comminatus est, sermonibus loquitur; neque enim meretur priuilegium gentis Israheliticae, qui ceteris gentibus aut similia aut maiora peccauit. denique quia audire contemsit populus perduellis, gladio, fame et peste consumtus est.