In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

nos autem simpliciter exponamus et prophetas esse in gentibus, qui simulent se diuino spiritu uentura praedicere, et diuinos, de quibus et uulgare prouerbium est: \'aiunt diuinare sapientes\', et somniatores, qui imitantur Ioseph et Danihel, et augures, qui uolatu auium et oscinum uocibus faciendum quid uel non faciendum denuntiant, et maleficos, quos uel ueneficos possumus appellare uel daemonum fasmatibus seruientes, qui Hebraice dicuntur ‛chassane’.

omnes isti decipiunt\', inquit, cuos atque supplantant, ne seruiatis regi Babylonis’. multo enim melius est seruitutem sponte suscipere et amicum habere, cui seruias, et genitalem terram coiere quam ui et necessitate seruire captiuos.