In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

sin autem, ut noui ex ueteribus heretici uolunt, lex semel in adiutorium data est et constituta praecepta, quae nostri arbitrii uoluntate uel facimus uel non facimus, quomodo propheta se semper ingerit et cotidie replicat mandata dei, quae utique semel accepta suffecerant eis, quibus data fuerant, nisi ut hoc ostendat dei nos indigere semper auxilio et numquam posse sufficere, quod semel datum est, nisi cotidie domini ammonitione renouetur?