In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 25,32. 33 (32,18.19) )Haec dicit dominus exercituum: ecce afflictio — siue malum — egredietur de gente in gentem et turbo magnus — siue tempestas — egredietur a summitatibus — siue extremis — terrae. et erunt interfecti domini — siue uulnerat a domino — in die illa a summo terrae usque ad summum eius; non plangentur et non colligentur neque sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae iacebunt.

Erubescant, qui uim scripturae sanctae facere conantur in bonam partem ea, quae comminationis plena sunt, disserentes. de hoc autem loco puto dixisse et dominum: consurget gens aduersum gentem et regnum contra regnum et cetera, quae in ipsa euangelii sententia continentur. intellegamus autem haec facta iuxta historiam.

quando a rege Babylonio cunctae nationes in circuitu subiugatae sunt et imperium eius sensere crudele, uel iuxta prophetiam longo post tempore in consummatione mundi futura. dicunturque interfecti a domino, non quod dominus ipse percutiat, sed quo in interitu pessimorum uoluntas et imperium domini conpleatur.