In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Latenter ostendit praeceptum dei. qui uoluntate facere noluerint, suscepturos necessitate et audituros: bibentes bibetis. \'uelitis\'. inquit. \'nolitis, dei conplenda sententia est. si enim ciuitas Hierusalem, in qua notum fuit nomen dei dicente propheta: notus in Iudaea deus: in Israhel magnum nomen eius, bibit meracum calicem furorisque, quanto magis uos non eritis mundi. qui pro dei nomine idola colitis!1