In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

iudicauit,\' inquit, \'causam pauperis et egeni et in eorum refrigerium. quos audiuit, et proprie in bonum suum. haec autem omnia euenerunt ei prospera, quia me cognouit, dicit dominus. tui uero, o loiacim. oculi declinant ad auaritiam et, ut innocentem sanguinem fundas.

ad calumniam et ad cursum mali operis! iuxta LXX uero quem sensum habeant, intellegere non possum: cum enim cetera sibi aliqua ei parte consentiant, illud. quod infertur: numquid regnabis. quoniam tu contendis in Achaz patre tuo?, pro quo in Hebraeo scriptum est \'araz\'. et hic sermo \'cedrum\' significet. manifestum est. quod nullum sensum habeat, illudque, quod sequitur: non comedent et non bibent et cetera. quae ita inter se dissipata [*]( 1 cf. p. 264, 13 cf. p. 261, 16 13. 14 Hier. 22. 16 15 *Hier. 2\'2. 16 21 *Hier. 22, 15 24 *Hier. 22, 15 ) [*](1 autem torr. m3A ex? dicimus P 3 confidet P in om. AV patet Ma.c. 5 reddet Da.c. reddeat V mercedem suam non reddat P et om. r 6 dininis MAa.c. 7 im T excelso Op.c.Ma.c. 8 rege Ma c. 10 diuitiis Ma.c. 12 ei] egit R 14 quas Ta.c. quod F 15 omnia autem T eis V 16 o om. P 17 fundene Ap.c.m3 19 sensus V habeat Va.c. possunt P 20 ceteras M 21 num Pp.r. ta om. P 22 acaz P suo V ebreo F 23 et] ut Engelbrecht 24 illud Y illud quoque r 25 que R ita| secnntur V )

263
sunt atque confusa. ut absque ueritate Hebraicae lectionis nullam intellegentiam habeant.

possumus antem hunc locum iuxta άναγωγήν contra hereticos accipere. qui aedificant sibi domum non magnam et ecclesiae ubertate latissimam. sed paruulam. aedificant autem non cum iustitia atque iudicio aliena diripere cupientes: unde dicitur: aedificasti tibi domum paruulam, cenacula perflatilia, quae circumferuntur omni uento doctrinae, et distincta fenestris; non enim habent perpetuum aedificium nec solidam firmitatem.

et contignata, inquit, cedro: uidentur quidem contignationem habere pulcherrimam, sed ad imbres et perse-cutionum tempestatem cito putrescunt et corruunt. litaque sinopide: et ipsi enim passionem domini et sanguinem pollicentur, sed in perpetuum non regnant, quia contendunt et ad iracundiam prouocant \'araz\'. id est \'cedrum\', patrem suum. omnis enim hereticus nascitur in ecclesia, sed de ecclesia proicitur et contendit et pugnat contra parentem.