In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quo capta Hierusalem templumque subuersum est, natiuitatis Hieremiae supputant inextricabilibus quibusdam et incredibilibus argumentis. quod si probare potuerint: quomodo testimonium Iob ualeant interpretari, nescio; nisi forte et illum diem quadam praefiguratione et uaticinio futurorum subuersionis templi autument.

quodque inprecatur similitudinem subuersarum ciuitatum, de Sodoma et Gomorra dici arbitror. et omne tempus in luctu. ut mane sit clamor et ululatus meridie. quod autem infert: qui me non interfecit in uulua, deum significari putant.

\'ut esset mihi: inquit \'conceptus aeternus;\' quae omnia dicuntur hyperbolice. denique exponit causas, cur mortem praeferat uitae et omnino non esse quam male esse, subiungens: quare de uulua egressus sum. ut uiderem laborem et dolorem ut consumerentur confusione dies mei?