In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Qui putant animas fuisse in caelestibus et de meliore in peiorem statum praecipitatas, hoc et huiuscemodi utuntur testimoniis, quod scilicet melius fuerit in caelestibus quam in terrenis commorari et corpus humilitatis assumere, noua quaedam, immo iam uetera hereseos suae argumenta quaerentes.

nos uero legentes illud beati Iob: maledicta dies, in qua natus sum, et nox illa, in qua dixerunt: ecce masculus, et: maledictus homo. qui annuntiauit patri meo dicens: natus tibi est puer, huic testimonio coaptamus, quod scilicet melius sit non esse quam uiuere in suppliciis iuxta illud, quod scriptum est: mors uiro requies, cui elusit deus uiam suam, et iterum: quare data est misero lux et uita his. qui in amaritudine animae- sunt?