In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

\'CIamante me atque [*]( 1 Hier. 20, 7 9 *Hier. 20, 8 12 *Luc. 6. 21. cf. Matth. 5. 5 18. 21 Hier. 20, 9 23. 24 *Hier. 20, 10 25 cf. Hier. 20. s ) [*]( 3 uniuersam V uniuersũ Pa.c. praedixerat AP praedixerint V,La.r. 4 prophetam P statim putauerat v 5 statim] in add. V 6 uenturam Åa.c. 7 uocifero V iniquitate La-c. ostium P 8 oprimendus F 9 in om. P aerba mea P 14 susteneo L eam P 15 aetenutatem L aeternitati M 16 quia] et MAp.c. cum Vulg. di Y 19 neque Vulg. ipsias e 20 exestnas V 21 et om. P siue] an siue <undique> scribendum coli. LXX πἀντοϑν et p. 243. 9 ? 22 stinens (sic) V 23 errorem VP,LMAa.c. 24 eongregatoreui Pa.c. 25 clamantem P )

243
dicente, quod iam Babylonius ueniret exercitus et omnia hostilis gladius praedaretur, uersus est mihi sermo domini in opprobrium atque derisum, dum tarditatem prophetiae putant \'esse mendacium: quamobrem in mea mente decreui, ut ultra ad populum dei uerbis non loquerer nec nomen illius nominarem.

quod cum pudore superatus uerecunde quidem, sed stulte constituissem. factus est,\' inquit, \'in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis (et defeci) siue undique dissolutus sum, ita ut ferre non possim.

\' conceptus enim animo sermo diuinus nec ore prolatus ardet in pectore: unde et Paulus loquitur: si euangelizauero. non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit; uae enim mihi est, si non euangelizauero. si enim uolens hoc ago, mercedem habeo: si autem inuitus, dispensatio mihi credita est. et in Athenis uidens idololatriae deditam ciuitatem incitabatur spiritu et tota mente feruebat; et post modicum in eodem uolumine legimus: cum uenissent autem de Macedonia Silas et Timotheus. instabat uerbo Panlus testificans Iudaeis esse Christum Iesum.

sed et plerique doctorum usque hodie in ecclesia similia sustinent audientes uituperationem multorum congregatorum adnersum se in circuitu atque dicentium: persequimini et persequamur eos! [*]( ,..7 Hier. 20, 9 9 *Hier. 20, 9 11 I Cor. 9, 16. 1716 cf. Act. 17, 16 18 Act. 18. r, 23 Hier. 20, 10 ) [*]( 1 dicentem P 2 ostilis P praederetur (sic) Pp.c. 3 atque M derisu Y, om. M tarditate V 4 in om. V 6 aerecundia (ex -Iae) M uerecundae Aa.r. uerecandiae VP 7 stoltae M.Aa.r. m om. V .8 claususquej & defeci add. s.u.m2 A 9 et defeci ez Vul- (cf. p. 242, 21) hic suppleui. om. codd. v undique s. u. m3 A 10 possem MAVv, (e ex u) P conceptus est  13 incubuit Ma.c. si non] nisi v 15 dispenstiatio La.c. tradita L 16 idolatriae eodd. (corr. L) 18 uenisset Pa.c. 19 sileas LVP,Ma.r.; sed cf. p. 238, 18 thimotheus V 21 in ecclesia usque hodie v sustinent] student V ) [*]( >16* )

244

[*]( 20,10b. 11 a )Omnes uiri, qui erant pacifici mihi et custodientes latus meum: si quo modo decipiatur et praeualeamus aduersum eum et consequamur ultionem ex eo! dominus autem mecum est quasi bellator fortis. Cum aduersarii surrexerint et amici quondam atque pacifici fuerint ad bella conuersi uoluerintque nobis insidias tendere, non magnopere curemus, sed optemus hoc dicere. quod et propheta loquitur: dominus autem mecum est quasi bellator fortis.