In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 20,4-6 )Quia haec dicit dominus: ecce ego dabo te in pauorem et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui uidebunt; et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio.

et dabo uniuersam substantiam — sine fortitudinem —ciuitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium — siue gloriam — et cunctos thesauros regum Inda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem. tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuae ibit in captiuitatem et in Babylonem uenies et ibi morieris ibique sepelieris et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.