In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 19, 10. 11 a XV )Et conteres lagunculam in oculis uirorum, qui ibunt — uel egredientur — tecum, et dices ad eos: haec dicit dominus exercituum: sic conteram populum istum et ciuitatem hanc, sicut conteritur uas figuli, quod non potest ultra instaurari.

Perspicue non de Babylonia, sed de Romana dicitur captiuitate: post Babylonios quippe et urbs instaurata et populus reductus in Iudaeam et abundantiae pristinae restitutus est. post captiuitatem autem, quae sub Uespasiano et Tito et postea accidit sub Hadriano, usque ad consummationem saeculi ruinae Hierusalem permansurae sunt, quamquam sibi Iudaei auream atque gemmatam Hierusalem restituendam putent rursumque uictimas et sacrificia et coniugia sanctorum et regnum in terris domini saluatoris.

quae licet non sequamur, tamen damnare non possumus, quia multi ecclesiasticorum uirorum et martyres ista dixerunt, ut unusquisque in suo sensu abundet et [*]( 9 *Hier. 19,10 22 cf. Iren. c. heres. V 35, 2. Tert. adn. Marc. III 24. Lact. Inst. VII 24. 26. lust. Mart. Dial. cum Trypb. 80. Hieron. in Ezech. 36. 1-15 p. 422. in Esai. XVIII praef. p. 767—768 23 Rom. 14. 5 ) [*]( 1 ciuitates V eorum] de add. AVP,LMa.c. adriani MAVP 2 aeterno cinere P 3 eoa om. V posteaj potest ea V 5 qui di L qui dñi Yv qui diu M quid in P, (d eras.; t uod s. uid m3) A abosu P fuerat Pa.c. in s. u. P 6 immolarent YP sepnlcrha P 7 fecerunt V 8 conterens P,Aa.c. languculam Fx 11 hane] istam Vulg. conteretur Ma.c. 13 romani P 14 pr. et om. Y urbis MP.Aa.r. instaurate Mp.c. staurata V populis (o s. i) M reductos Mp.c. 15 habundantiae YP 16 uaspasiano Va.c. aeceditM 17 adriano MA YP comsnmmationem L consnmationem P 20 sacrificium P 21 quaereseruentur (p. 236,1) eras. m2 (1) L sequamns P 22 nirorum s. u. V 23 iste P ista direrunt] statuerunt Mp.c. ut] et v habundet YP )

236

I domini cuncta iudicio reseruentur. quomodo autem uas fictile et testeum, si fractum fuerit, in antiquam speciem non potest reformari, sic et populus Iudaeorum et Hierusalem subuersa statum pristinum non habebunt. denique cassum nomen est ipsius hodie ciuitatis et ab Aelio Hadriano Aelia dicitur et cum habitatione pristina pristinum quoque nomen amisit ad decutiendam superbiam habitatorum eius.

sanctae autem crucis et resurrectionis uocabula non urbem significant, sed locum, nec diuitiarum quondam magnitudinem, per quam periit populus Iudaeorum, sed gloriam sanctitatis, quam nostra paupercula possidet Bethleem non habens aurum et gemmas, sed panem, qui in ea natus est.