In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Quattuor plagas, quibus traditus est populus Iudaeorum, etiam Hiezechielis prophetia demonstrat: gladium, pestilentiam ex fame, bestias, captiuitatem. inter bestias autem canes quoque et uolatilia intellege, quibus ad laceranda et deuoranda et dissipanda corpora traditi sunt. neque enim fieri poterat, ut creatore neclecto non uniuersa creatura consurgeret in peccatores.