In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 14, 1 )Quod factum est uerbum domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis. Irae dei uniuersa consentiunt: unde et sol super peccatores occidit meridie et luna astraque cetera non dant lumen suum putandumque est obsidionis tempore pluuias non fuisse, ut sterilitatem obsessi sustinerent aquae. uno quippe fonte Siloae, et hoc non perpetuo, utitur ciuitas et usque in praesentem diem sterilitas pluuiarum non solum frugum. sed et bibendi inopiam facit.

[*]( 14, 2—4 )Luxit Iudaea — siue ludas — et portae eius corruerunt — sine uacuae factae sunt — et obscuratae — siue contenebratae — sunt super terram et clamor Hierusalem ascendit. maiores eius miserunt minores — siue iuniores — suos ad aquam; uenerunt ad hauriendum — sine ad puteos - et non inuenerunt aquam, reportauerunt uasa sua uacua. confusi sunt et afflicti — sine erubuerunt — et operuerunt capita, sua; propter terrae uastitatem — siue et opera terrae quoniam defecerunt —, quia non uenit — sine non erat — pluuia super terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua.