In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 13, 25 b—27 a )Quia oblita es mei et confisa es — siue sperasti — in m mendacio o, unde et ego nudaui—siue w nudabo et reuelabo — femora — et posteriora — tua contra faciem tuam et parebit ignominia tua, adulteria tua et hinnitus tuus, scelus — uel alienatio — fornicationis tuae.

Causa dispersionis Hierusalem. quod oblita sit dei et confisa uel sperauerit in [*]( 6 *Hier. 13, 25 11 *Ps. 1. 4 14 cf. Luc. 6, 38 16 cf. Matth. 7, 2. Marc. 4. 24. Luc. 6, 38 19 *Hier. 13, 25 20 *Hier. 13, 26 23 *Hier. 13, 27 ) [*]( 1 sua om. V pudititia P pudicitia sua M 6 a] ad P i me L te cet. 9 stipula P 10 raptam V solitadine AVP 11 tanquam LM proicit MAVv proiciet P 12 fecitque V apostrofam V apostrafam P adj et V 13 ipsa P ipsa sibi v n quia P noluit deo v 16 mensuram V,Pa.c. 18 confusa P es] in mendacio add. s. u. M 19 et om. V, La.c. 21 apparebit v apparuit Yulg. 22 innitus V tuns] tuos Aa.c. 24 hierusalem] haec fuit add. s. «. M )

172
mendaciis. qui praeter deum in rebus confidit saeculi, obliuiscitur dei. unde reuelantur femora uel posteriora eius, ut uideat ignominiam suam et, quae retro esse deberent. fiant in prioribus cernatque ipse, quod fecit, et appareat ignominia eius non tantum ipsi, sed et omnibus.

adulteria, inquit, tua et hinnitus tuus non solam libidinem, sed insaniam ostendit libidinis equarum more, quae ad coitum gestiunt, ut est illud Uergilianum: hippomanes, uero quod nomine dicunt pastores, lentum destillat ab inguine uirus. rogemus Iesum, ut nec in praesenti nec in futuro saeculo reuelet femina et posteriora nostra, sed ut deleat iniquitates nostras et omnia scelera apparere non faciat.