In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 13,24.25 a )Et disseminabo eos quasi stipulam, quae uento raptatur in deserto. haec sors tua parsque mensurae tuae a me, dicit dominus siue et pars inoboedientiae tuae aduersum me. ‛Quia nimia consuetudine malorum non potuerunt mutare naturam. non uitio conditoris, sed studio inoliti sceleris, propterea quasi stipulam uento raptatam dispergam eos in solitudinem iuxta illud, quod alibi scriptum est: tamquam puluis, quem proiecit uentus a facie terrae\'. facitque apostropham ad ipsam [*](2 ) Hierusalem, quod haec sit sors eius et ista pars, quam sibi ipsa elegerit, mensuram cumulatam atque perfectam et supereffundentem siue partem inoboedientiae suae, qua domino noluit adquiescere; in qua enim mensura mensurauerit, remetietur illi.