In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

de hoc tempore et Isaiae uaticinium est: stellae enim caeli et Orion et omnis ornatus caeli lucem non dabunt et tenebrabuntur orto sole et luna non dabit lucem. Sophonias quoque in eadem uerba consentit dicens: dies tribulationis et angustiae, dies miseriae et perditionis, dies tenebrarum et turbinis, dies nubis et caliginis.

prius ergo, quam iudicii tempus adueniat et offendant pedes nostri ad montes tenebrosos, aduersarias scilicet fortitudines, quae tormentis et cruciatibus praepositae sunt, agamus paenitentiam. ne exspectantes lucem noctis tenebris inuoluamur, sciamusque, nisi hoc fecerimus, ploraturam animam uel dei uel prophetae a facie nostrae superbiae dei uerba audire nolentium. unde et ipse propheta dicit:

[*]( 13, 17 b )Plorans plorabit Hierusalem — siue plorans plorabit — et deducet oculus meus lacrimam [*]( 2 *Hier. 13, 17 3 Hier. 13, 17 \'*Hier. 13, 17 6 *Ioh. 9, 4 8 *Esai. 13, 10 11 *Soph. 1, 15 2\'2 *Hier. 13, 17 ) [*](1 sensuri V 2 uolueritis V audire nolueritis v abscondite] in abscondito v aut add. s. u. m2 A 3 plorauit P mea suppleui: cf. p. 165, 12 sine i. LXX nestra scripsi nestra sine i. LXX codd. v iuxta om. V LXX] mea add. s. u. m2 A a s. u. L 4 ntj & Ma.c. gemitu- A ploratu* A 5 nec V offendant VP et om. V ista locum sic (istũ in ras.; sic s. u.) M 8 operari] laborare (e ex i) M esaiae MVP,Aa.c. stillae La.c. stelle (alt. e ex a) M 14 nubes LAa.c. caligines La.c. 15 uestri MVP,Aa.c. 17 expectantes codL (corr. L) 18 sciamusquae L sciamus quia P 19 pluraturam L 4 20 ipsa P 22 ploraas om. V plorauit MVP,Aa.c. Hierusalem om. Vulg. et LXX 23 plorauit AP,Ma.c. lacrimam1 quia captus est grex domini add. Vulg., (siue post domini add.) v; sed cf. p. 167, 2 )

167
doloremque meum tacitis gemitibus dissimulare non pos- [*](13,17 c ) sum; omnis autem causa cruciatuum est, quod captus sit grex domini.

Dicamus Iudaeis et nostris iudaizantiqui simplicem tantum et occidentem sequuntur historiam: nisi audieritis abscondite, hoc est in mysterio siue in tenebris, quas posuit deus latibulum suum, et iuxta Salomonem ut intellegant parabolam et tenebrosum sermonem, plorabit anima prophetae siueipsorum a facie superbiae, dum per contumaciam resistunt deo. unde et fletus erit iugis lacrimaeque perpetuae eo, quod a uero Nabuchodonosor captus 19 sit grex domini atque corruptus.