In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Hunc locum in Psalmo legimus: domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me! et est sensus: \'meremur quidem omnia, quae sustinemus, et multo meremur maiora quam patimur, uerumtamen hoc obsecro, ut quasi pater me corripias, non quasi aduersarius, ut me emendes quasi filium et non punias quasi inimicum: castigas enim omnem filium, quem recipis, et per omnem dolorem ac flagellum emendas Hierusalem.