In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 10, 23 )Scio. domine. quia non sit hominis uia eius, nec uiri est, ut ambulet et dirigat gressus suos. Erubescant noui praedicatores. qui aiunt unumquemque suo arbitrio regi, cum et hic propheta dicat: non est hominis uia eius, et Dauid in lyrico canat carmine: a domino gressus hominis dirigentur et uiam eius uolet nimis is. siue hic sensus est: <quod a Babyloniis sustinemus. non est eorum formidinis, sed nostri meriti et indignationis tuae\'.