In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quod quamquam et spiritaliter possit intellegi eo, quod per omnes sensus ad animae interitum mors introeat peccatorum, tamen et de Babyloniorum impetu intellegi potest. quod tanta sit fortitudo et uelocitas proeliandi, ut non exspectent reserare fore. sed per fenestras et tecta conscendant, ut domos uastent Hierusalem. pereunt autem paruuli, qui foris sunt et egrediuntur de Hierusalem, et iuuenes, ad quos scribit et Iohannes. qui non ingrediuntur per artam et angustam uiam, quae ducit ad uitam. sed ambulant per plateas, de quibus scriptum est: quam lata et spatiosa uia, quae ducit ad mortem!

[*]( 9, 23.24 )Loquere: haec dicit dominus: et cadet morticinum hominis — siue cadauera hominum - quasi stercus super faciem regionis — siue campi — et [*]( 3 Hier. 9, 17 9 Hier. 9, 21 17 cf. I Ioh. 2. 13 18 cf. Matth. 7. 14 19 *Matth. 7, 13 22. 23 *Hier. 9. 22 ) [*]( .1 (= 10) domus P.La.c Ap.c., Vulg.; cf. p. 81. 8 2 fores P supenori La.c.Ap.c.,v (cj. p. 113, 12) autem add. YP 3 ueniat La.c. ad om. P,La.c. 4 nuacj non P 5 condemnatione La.c. 7 doctrina P iste V isti P sumant P sermonis La.c. sermoBem P 9 inquit om. v 11 spiritualiter Ap.c.m2 sensos Pa.c. 13 babii. P inpetn La.c. impetn M 14 pliandi V expectent MVP reserari Ap.c. sed] et add. v 15 ut] & M domus MP,La.c.Ap.c.; cf. lin. 1 (=p. 126, 12) 17 iuuenes tr. ante de; pr. et om. P iohannis P,La.c. 18 egrediantur M ducitur Ma.r. 20 latam Ma.r. uia postea add. P 21 cadit La.c. morticinium v (= p. 126, 13) 22 quasi] quia si L 23 campi et] capia P )

126
quasi faenum post tergum metentis et non est, qui colligat. Uerbum Hebraicum, quod tribus litteris scribitur \'daleth, beth, res\' — uocales enim in medio non habet —, pro consequentia et legentis arbitrio si legatur \'dabar\', \'sermonem\' significat, si \'deber\', mortem), si \'dabber\'. \'loquere\'. unde et Septuaginta et Theodotio iunxere illud praeterito capitulo, ut dicerent: disperdere paruulos de foris, iuuenes de plateis morte.

Aquila uero et Symmachus transtulerunt λάλησον, \'loquere\', ut imperet deus prophetae loqui, quae sequuntur: haec dicit dominus et reliqua. et est sensus: cum ascenderit mors per fenestras nostras et ingressa fuerit domos Hierusalem et paruuli iuuenesque de foris perierint et plateis, tunc erit morticinum eorum siue cadauera mortuorum quasi in sterquilinium super faciem terrae et quasi stipula, quae post tergum metentium dimittitur et ut inutilis non colligitur. per quae ostendere uult tantam in Hierusalem et circa urbem caedem futuram, ut nullus sit, qui sepeliat corruentes.

[*]( 9,23.24 )Haec dicit dominus: non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in lortitudine sua et non glorietur diu in dinitiis suis,[*]( 7 *Hier. 9, 21.22(21) 9 *Hier. 9, 22 10 Hier. 9, 22 14 Hier. 8, 2. 16, 4 )[*]( 1 fenum VP postergum MP,AVa.c. metentes La.c. 3 deleth P.Ap.c. daled F non eras. A 4 legat P dAeBar V 5 dabber) abber Y dabuer P daber v 6 teodotio (0 pr. ex n) A theodotion VP ianieret (un s. e alt.) M iunxernnt v 7 disperderent V,LMAa r. disperdent v parnolos Aa.c. iuuenesa M 9 XeaHCON (tn mg. leanson) M AaaecUJN (Aa et c s. u.; laleson s. u.) A AeaNCON f aeaNCON P id est add. v conloquere (1 s. n) A impleret MP,La.r. iuberet s. impleret A prophetam V pfoffta elogui M secuntur P,La.c. sequntur V 11 ascenderet La.e. 12 iuuenes qui P et] de add. s. u. m2 A in v 14 in X, om. cet. v atipulam L 15 postergum MP,Aa.c. demittitur P ut & V inutiles La.c. 16 collegitur MP tantam post hierusalem tr. P 17 nullis P 20 fortitudinem suam L 21 diues] diuis Pa.c. )

127
sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire — siue intellegere — et nosse me, quia ego sum dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra! haec enim placent mihi — siue quia in istis est uoluntas mea —, dicit dominus.

Omnis hominum aufertur superbia, dum et sapientia et fortitudo et opes eorum reputantur in nihilum et ista est sola gloriatio, ut sciat et intellegat, quod ipse sit dominus, qui facit misericordiam et iudicium et iustitiam super terram, quod omnia dei prouidentia et iustitia gubernentur et, quae nobis uidentur non habere rationem, iustitiae plena sint atque rationis.

haec enim sola placent deo et in his uoluntas illius est. ubi sunt ergo, qui dicunt proprio hominem regi arbitrio et sic datam liberi arbitrii potestatem, ut dei misericordia tolleretur atque iustitia? unde et apostolus assumens hoc testimonium ponit exemplum: qui gloriatur. in domino glorietur.