In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 8,12 a )Confusi sunt, quia abominationem fecerunt. quin immo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. ’Ερωτηματιϰω̄ς hoc est legendum: ut sit sensus: \'erubuerunt in sceleribus suis, intellexerunt abominationes quas operati sunt?\' \'nequaquam, sed in tantam proruperunt amentiam, ut nec confusione cuperent emendare uitia nec spe ueniae sua scelera confiteri\'.

[*]( 8, 12 b )Idcirco cadent inter corruentes; in tempore uisitationis suae corruent, dicit dominus. Haec sunt praemia eorum, qui erubescere nescierunt, ut. quorum dignitas erat excelsior populis, ruinis populi miscerentur. a minimo enim usque ad maximum omnes auaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium: uisitationis autem tempus propinqua captiuitas est.

[*]( 8, 13 )Congregans congregabo eos, dicit dominus; non est uua in uitibus et non sunt ficus in ficulnea:[*]( 4 Rom. 2, 21 8 *Hier. 8, 11 20 *Hier. 6, 13. 8, 10 )[*]( 1 uerbo P 3 dicente] beato Paulo add. v 4 predicans V 5 cnmq: A uiderent Lcu. 6 filia P ecclesia P in om. P 7 pr. qui—eorum s. u. P ut om. V omnibus P 9 immineant MAa.r. 10 qui MP.La.c. 12 EpatHMaCTIKѠ M epaTHMaCTIKѠC (erathemaaticos s. u.) A HpaθΗƆ-CaCθιΚѠC V epaTHMaCTIKaC P est om. MAVP 13 auia] et add. v abhominationes (h s. u.) A 14 eruperunt MA erubuer̄ P(V?) erupere v 15 confusionem Ma.r. spe P 17 ruentes F 19 et Aa.c.m2 22 prophetam L 23 autem om. M 26 uua post uitibus r. P ( = p. 113, 8) )

113
folium defluxit et dedi eis, quae praetergressa sunt. Quod sit tempus uisitationis, in quo corruent delinquentes, manifestius docet dicens: \'congregans congregabo eos\' — hau dubium quin in Hierusalem —, ut obsideantur a Chaldaeis longo tempore et famis sustineant mala. cum\', inquit. \'tempora praetereant et aestati succedat autumnus et hieme arborum cadant folia, uidebitis cuncta de longe et ex his non capietis cibum. non est enim uua in uitibus uobis.