In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 7, 25 b. 26 )Et misi ad uos seruos meos, prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens; et non audierunt rite nec inclinauerunt aurem suam, sed indurauerunt ceruicem et peius operati sunt quam patres eorum. Iusta ergo ira domini, quae conflata est et stillauit super populum contemtorem duraeque ceruicis et dei uerba audire nolentem. quomodo autem deus uel de nocte uel diluculo et in die mittat prophetas, supra diximus.