In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 6,27 -30 )Probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis uiam eorum. omnes isti principes declinantes - siue inoboedientes —, ambulantes [*]( 4. 5. 6. 7 *Hier. 6, 26 7 Hier. 6, 25 12 Hier. 6, 26 13. 14 *Hier. 6, 26 15 cf. II Reg. 12, 25 17 Hier. 6, 26 18. 19 *Hier. 6, 26 25 *Hier. 6, 28 ) [*]( 1 nec v nt om. v firmissimia v 2 monitionibos Ma.c. 5 plantum L,Va.c. miserabile V 6 uenit MAVP 8 nia M uinea P 10quid]quaeP12dicimus_codd. 10 quidj quae P 12 dicimus P 13 scripitur M iaid v aid codd. solitario Ma.c. 14 delectus IMa.c. 15 idia A V,LPa.c.m2 idiae M idid v salamoni LM 17 filiorum AVP,Ma.c. -que] quoque t summus Ma r. 19 multos deos P misericordis La.e. miserabiiius MVP,Aa.c.m3 20 aeaturua Ma.c. 21 uastator V naboch. (h s. u.) A nabugod. Pa.c. 23 robusto La.c. 24 scieas F 25 inobedientes La.c. fraadolenter Âa.c. )

93
fraudulenter - siue peruerse —, aes et ferrum; uniuersi corrupti sunt. defecit sufflatorium in igne — Quem significantius Graeci ϕυϭητῆρα appellant —, consumtum est plumbum, frustra conflauit conflator — siue argentarius —: malitiae enim eorum non sunt consumtae. argentum reprobum uocate eos, quia dominus proiecit illos!

Datur propbeta populo incredulo probator robustus\', quod Hebraice dicitur \'mabsar\'. quod uel \'munitum\' iuxta Aquilam uel \'clausum\' atque \'circumdatum\' iuxta Symmachum et LXX sonat instar urbis firmissimae, ut nullas populi pertimescat insidias, ut, cum probaueris\', ait, \'et scieris uiam populi delinquentis, tunc intellegas argentum aere commixtum nulla posse ratione purgari\'. quomodo enim plumbum miscetur metallis. quae adultera sunt atque uiolata. ut materia separetur aliena, et, si forsitan purgata non fuerit, plumbum omne consumitur et in nihilum redigitur, ita omne eloquium doctrinarum et sermo propheticus perit in his, qui audire contemnunt.

dicamus et super his, qui sicut aspides surdae obturant aures suas, ne audiant uoces incantantium. frustra enim conflauit argentarius siue conflator; malitiae enim eorum non sunt consumtae. unde nequaquam \'argentum\', sed \'argentum reprobum\' sunt uocati, quia dominus abiecit eos. principes autem sunt a domino recedentes siue inoboedientes, qui peruerse ambulant et frandulenter.