In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 6, 15a )Con fusi si sunt, quia abominationem fecerunt? quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. Pressius hoc legendum est iuxta Hebraicum. \'et cum,\' inquit, (tanta fecerint, numquid confusi sunt? numquid erubuerunt in sceleribus suis? quin potius auxere contemtum et erubescere nescierunt\' — \'nescierunt\' autem hic posuit pro \'noluerunt\' — \'siue nimio contemtu et uitio inoliti mali ne intellegere quidem potuerunt\'.

[*]( 6, 15b )Quamobrem cadent inter ruentes, in tempore uisitationis suae corruent, dicit dominus. [*]( 1 *Apoc. 8, 13 2 *Hier. 6, 13 4 *I Tim. 6, 10 Hier. 6, 13 7 *Agg. 2,11 (12) 10 Hier. 6. 14 19 cf. II Par. 28, 22 20 Hier. 6, 15 )[*]( 1 apocalipsi V dicantar JPa.r. 4 maloruml est add. v 5 in eras. A 6 prophetandum La.c. 6 interpretando peruerse P 11 et de L intellegendnmj est add. v 12 eos codd. (corr. m2 A) maxime V 14 iracundia VP pronocantes V praeparantes alii prouocantes P 15 qui MV abhom. APp.c. 17 nescierunt] nescierunt autem hic posoit pro noluerunt add., sed exp. L 18 et s. «. M cum in mg. M 19 potius] peccatum add. МAVPu 20 contemptum P contemptu V,La.c., (ex contentu) A,v eonteaptui (p postea add.) M pr. neseierunt s. u. m2 A hie autem posuit nescierunt P 21 contemptu codd. (eorr. L) 22 nec Ma.c. 23 cadentes P 24 corruunt P )

87
Quoniam\', ait, \'erubescere nescierunt et non solum opus. sed ne scientiam quidem habuere et sensum paenitentiae, propterea cadent, qui prius stabant inter eos; qui uitiis suis corruent et, cum uisitationis et poenae eorum tempus aduenerit, cunctis ruentibus sociabuntur\'. grandis autem impietas non solum non cauere, sed nec intellegere uelle peccata et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum.

[*]( 6,16-19 a )Haec dicit dominas: state super uias et uidete et interrogate de semitis antiquis, quae sit uia bona, et ambulate in ea! et innenietis refrigerium — siue purificationem — animabus uestris. et dixerunt: non ambulabimus — siue non ibimus — . et constitui super uos speculatores; audite uocem tubae! et dixerunt: non audiemus.

ideo audite — siue audierunt — gentes et cognosce, congregatio - siue qui pascitis greges aut iuxta Symmachum: et cognoscite testimonium, quod in eis est—, quanta ego faciam eis! audi terra! Euangelica parabola, si fuerit intellecta, huius loci praebebit intellegentiam; in qua negotiator bonus omnes uendere dicitur margaritas, ut de pretio earum unam emat pretiosissimam margaritam, quod scilicet per patriarchas et prophetas ueniamus ad eum, qui dicit: ego sum uia.