In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 6,6b. 7 a )Haec est ciuitas uisitationis — siue mendex omnis calumnia — uel oppressio — in medio eius. sicut frigidam facit cisterna — uel lacus aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Praecipit dominus, ut arbores succidantur, ut fundantur per circuitum aggeres, quia tempus uisitationis eius aduenerit, ut recipiat pro peccatis suis, quorum maximum est συϰοϕαντία, ut innocentem opprimat per calumniam.

quomodo ergo cisterna uel lacus frigidam facit aquam suam, sic in medio Hierusalem malitia, quae in ea est, omnem calorem perdidit uitae. et hoc notandum, quod sancti spiritu feruentes appellentur, mala autem frigida sint: unde et illud scriptum est, quod in nouissimis diebus, quando multiplicata fuerit iniquitas, refrigescet caritas multorum. quod puto et illud sonare: adsimulatus sum descendentibus in lacum.

hoc autem Latinus lector intellegat, ut semel dixisse sufficiat, \'lacum\' non \'stagnum\' sonare iuxta Graecos, sed \'cisternam\', quae sermone Syro et Hebraico \'gubba\' appellatur. in praesenti autem loco pro \'lacu\', quem omnes similiter transtulerunt, in Hebraico \'bor\' dicitur.