In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

hoc enim scelus animo cogitarunt, ut nomen eius delerent in perpetuam. sed e contrario iuxta assumti corporis sacramentum loquitur filius ad patrem et inprecatur iudicium eius, dum laudat iustitiam et inspectorem renis et cordis inuocat deum, ut ipse reddat populo, quod meretur, et dicit: uideam ultionem tuam ei eis — eorum uidelicet, qui in scelere perseuerant, et non eorum, qui uertuntur ad paenitentiam; de illis ait in cruce: pater, ignosce eis; quod enim faciunt, nesciunt —, reuelatque patri et aperit causam suam, quia [*]( 9 cf. Esai. 53, 7. Act. 8, 32 11 *U Cor. 5, 21 13 Hier. 11, 19 15 *loh. 6, 51 *Hier. 11, 19 16 *Hier. II, 19 21 Hier. 11, 20 24 *Lqc. 23. 34 ) [*]( 1 consilia] dicentes add. (s. u. m2) A cum Vulg. pane AP conteramlls] eradamns Ap.c.m2 cum Vulg. 2 non] ne v nomen eius non memoretur Vulg. 3 sabaoht M 4 cordaMAp.c.m3 cumVulg. 5tuam om. P reuellaui Ma.r. 6 eat consensus p 7a om. M,Aa.c.m2 ei pater v 10 aperuit MVP subaudit P 11 ab a. dicitur] apostolus loquitur P 12 pro n. peccatum postea add. P factum MVP,LAa.c. 17 cogitaaerunt v 18 assumti (sic semper fere Lp.c.)] as(d)sumpti eodd. 20 iuatitia (e s. iṭιạ) P 21 ut] et Va.e. popnlam Ma.c. 23 conuertuntur P,MAp.c.m3 24 illis v quid V )

149
nullo suo merito, sed scelere populi crucifixus est dicens: ecce uenit princeps mundi huius et inuenit in me nihil.

Iudaei et nostri iudaizantes haec ex persona Hieremiae dici intellegunt, qui propter uaticinium futurorum et ingruentia captiuitatis mala haec eum a populo sustinuisse confirmant. sed nescio, quomodo possint approbare crucifixum esse Hieremiam, cum hoc scriptura non memoret, nisi forte cogitauerint et non fecerint.