In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 11,17 )Et dominus exercituum, qui plantauit te. locutus est super te malum pro malis domus Israhel et domus Iuda, quae fecerunt sibi ad irritandum me libantes Bahalim. \'Oliuam\', inquit, uberem.

pulchram, fructiferam te uocauit dominus tuus atque plantauit; sed quia ad uocem loquelae grandis dei in te flamma descendit et consumsit omnes ramos tuos, propterea, qui te plantauerat, nunc locutus est super te malum non iniquitate sententiae nec subita prauitate sermonis, sed pro malis, quae fecerunt sibi domus Israhel et domus Iuda et studiose egerunt libantes Bahalim, ut me ad iracundiam prouocarent\'. cumque possit deus facere, quae uult, reddit causas, ne facere uideatur iniuste, secundum illud, quod scriptum est: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris.

[*]( 11, 18-20 )Tu autem, domine, demonstrasti mihi et cognoui; tunc ostendisti mihi studia eorum. et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad uictimam, ei non eognoui, quia super me cogitauerunt[*]( 1 Hier. 11. 15 5 cf. Marc. 12, 41―44. Luc. 21, 1-4 10 cf. Rier. 11, 16 17 cf. Hier. 7, 1S 19 Ps. 50, 6 )[*]( 1 cordi P merere P clementiam mereri v 4 redemtio (sic semper fere Lp.c.)] redemptio codA utatur V,Mac. laude P 5 eu̇uangelio L gazophylacio La.c. -filacio M -philatiu Å -ph(fiilatio V(P) 7 te] et add. МVP,LAa.r. 11 frugiferam La.c. uocanit te v 13 consumsit sic semper fere Lp.c.)] consumpsit codd. 14 iniquitas o s. u. M 15 sermones La.c. 16 ibi Y studio se Y genrot ra.c. 17 iraensdia La.c. 18 quamque L posset MV,Aa.c. 22 etj non add. V,Ma.r. 23 nunc Aa.c.m2 tu V,MPp.r.,υ 25 cogitaoerunt super me Vulg. )[*]( 10* )

148
consilia: mittamus lignum i n panem eius et conteramus eum de terra uiuentium et non memoretur nomen eius amplius! tu autem, domine sabaoth, qui indicas iuste et probas renes et cor, uideam ultionem tuam ex eis! tibi enim reuelaui causam meam.

Omnium ecclesiarum iste consensus est, ut sub persona Hieremiae a Christo haec dici intellegant, quod pater ei monstrauerit, quomodo eum oporteat loqui, et ostenderit illi studia Iudaeorum et ipse quasi agnus ductus ad uictimam non aperuerit os suum et non cognouerit — subauditur \'peccatum> iuxta illud, quod ab apostolo dicitur: qui, cum non cognouisset peccatum, pro nobis peccatum factus est —, et dixerint: mittamus lignum in panem eius — crucem uidelicet in corpus saluatoris; ipse est enim, qui ait: ego sum panis, quide caelo descendi, — et eradicemus — sine conteramus — eum de terra uiuentium!