In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 11,17 )Et dominus exercituum, qui plantauit te. locutus est super te malum pro malis domus Israhel et domus Iuda, quae fecerunt sibi ad irritandum me libantes Bahalim. \'Oliuam\', inquit, uberem.

pulchram, fructiferam te uocauit dominus tuus atque plantauit; sed quia ad uocem loquelae grandis dei in te flamma descendit et consumsit omnes ramos tuos, propterea, qui te plantauerat, nunc locutus est super te malum non iniquitate sententiae nec subita prauitate sermonis, sed pro malis, quae fecerunt sibi domus Israhel et domus Iuda et studiose egerunt libantes Bahalim, ut me ad iracundiam prouocarent\'. cumque possit deus facere, quae uult, reddit causas, ne facere uideatur iniuste, secundum illud, quod scriptum est: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris.