In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 11, 7. 8 (8))Quia contestans contestatus sum patres uestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane surgens contestatus sum et dixi: audite uocem meam! et non audierunt nec inclinauerunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in prauitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia uerba pacti huius, quod praecepi, ut facer ent.

Hucusque in LXX non habetur, quodque sequitur: et non fecerunt, ab eis positum est et cum superioris capituli fine sociatum. in quo scriptum est: audite uerba pacti huius et facite illa! et non fecerunt. quid sit autem de mane consurgere et dei uerba per prophetas eis frequenter ingerere et educere eos de Aegypto et saepius ammonere et dicere: audite uocem meam. et illos abisse post prauitatem cordis sui et postea eis reddere, quae merentur accipere, ante iam diximus.