In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 5, 14 )Haec dicit dominus deus exercituum : quia locuti estis uerbum istud, ecce ego do uerba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna et deuorabit eos. Dixistis: prophetae fuerunt in uentum nec uentura sunt, quae minantur; propterea, o propheta. do uerba mea in ore tuo, quae ignis habeant potestatem et populum istum in ligna conuertant, ut sermone tuo et prophetia increduli concrementur.\' sic deus ignis consumens dicitur, ut consumat in nobis, si super fundamentum Christi aedificauerimus faenum, ligna, stipulam.