In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et uniuersorum malorum haec causa est, quod uitio populi delinquentis ira domini concitata sit. quidquid iuxta historiam de Hierusalem diximus et Iudaea, referamus ad ecclesiam dei, cum offenderit deum et uel uitiis fuerit uel persecutione uastata, ut, ubi quondam erat uirtutum chorus atque laetitia, ibi pecccatorum et maerorum multitudo uersetur.

[*]( 4,27. 28 )Haec enim dicit dominus: deserta erit omnis terra. sed tamen consum mationem non fa-[*](2 nihii P 3 eece] ec P 4 alt. et] omne add. M (s. u. m2), υ cum Yulg. 5 ecce s. u. L ?c Pa.c. 6 distructae Pa.c. 9 susteneat La.c. 10 derelicto (re s. u.) M 12 YllepBOAHN (yperbolen 8. u.) P YIICB- r 13 aues P.Ap.c. 14 inuenire Ma.c.Ap.c. 15 inrationabilia VP uerbum V 16 orbis (i in ras.) L, (0 ex u) M ostendit] demonstrat r cessa V multitudinem L 17 quo*que M 21 fient (e in ras.J L 23 istoriam P de om. P iadea Lax. iudeam P 25 ut] et v 26 adque Ma c. merorum VP,La.c.Ap.c.m2 magrorū Aa.c. 27 erit om. v )

63
ciam : lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo, quod locutus sim, cogitaui et non paenituit me nec auersus sum ab eo. Mixta irae misericordia dei omnis terra deseritur, sed non fit consummatio, ut sint, qui intellegant clementiam eius.

caelum quoque triste uidebitur desuper et ipsa terra lugebit eo, quod domini sententia ad finem usque peruenerit nec paenituerit eum super his, quae cogitauerit et locutus sit. paenitentia autem dei dicitur, quando aufertur praedicta sententia et ira saeuiens ad finem usque non peruenit. minatus est per Ionam et inpendentem gladium lacrimarum et gemituum multitudo superauit.