In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 4,23—26 )Asperi terram. et ecce uacua erat et nihili, et caelos, et non erat lux in eis. uidi montes, et ecce mouebantur ebantur et omnes colles conturbati sunt. intuitus sum, et non erat homo et uolatile caeli recessit. asperi, et ecce Carmelus desertus et omnes ururbes eius destructae sunt a facie domini et a facie irae furoris eius. Propheta cernit in spiritu, quae uentura sunt. ut audiens populus terreatur et acta paenitentia nequaquam sustineat, quae formidat.

uacua terra est habitatore deleto, caeli non habent lumen terroris magnitudine populo non uidente. ipsi montes et colles intuta habent latibula et per ύπερβολϒν moneri uidentur atque turbari. intuitus est et huc illucque circumspexit et ne auis quidem potuit inueniri; iram enim dei et muta sentiunt elementa et inrationalia pertimescunt animantia.

hoc uerum esse nunc totus orbis ostendit, ut caesa hominum multudine uo-\' latilia quoque, quae solent habitatores sequi, abierint et perierint. ipse quoque Carmelus, qui mari imminet magno, oleis consitus et arbustis uineisque condensus ad tantam ueniet solitudinem, ut heremi habeat uastitatem; omnes quoque urbes desertae fient.

et uniuersorum malorum haec causa est, quod uitio populi delinquentis ira domini concitata sit. quidquid iuxta historiam de Hierusalem diximus et Iudaea, referamus ad ecclesiam dei, cum offenderit deum et uel uitiis fuerit uel persecutione uastata, ut, ubi quondam erat uirtutum chorus atque laetitia, ibi pecccatorum et maerorum multitudo uersetur.