In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 4,22 )Quia stultus populus meus me non cognouit. filii insipientes sunt et uaecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt . Causa contritionis, uastitatis, fugae, bucinae, quia stultus factus est populus non natura, sed studio uoluntatis. ipsaque stultitia hinc probatur, quod non cognouerint deum: et pro filiis sapientibus stulti filii facti sunt et uaecordes.