In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Trustra\', inquit, lte cupis uerborum arte defendere et quasi bona ostendere opera tua, ut merearis dilectionem, quae insuper etiam alios docuisti uias tuas et exemplo fuisti omnibus malorum operum. et in alis quippe — siue in manibus — tuis inuentus est sanguis innocentium, quos idolis immolasti siue quorum animas perdidisti sacrificiorum similitudine).

\'pauperes\' de Hebraico posuimus, qui in LXX non habentur. \'hos autem,\' inquit, pauperes et innocentes non inueni in foueis interfectos\' — quod solet plerumque accidere latronum insidiis —,\'sedinomnibus, quae supra memoraui, siue sub quercu\' — quae Hebraice dicitur \'ella,\' quae quidem et \'ista\' significat, ut sit sensus: (in omnibus istis siue sub quercu atque terebintho\' —, \'sub cuius umbra et frondibus quasi in amoenis locis idololatriae sceleribus fruebaris\'.