In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et apostolus calciatos praedicat pedes eorum, qui euangelio praeparantur, ne, dum per saeculi huius solitudinem gradiuntur, uenenatis pateant animantibus, quae debent euangelico pede calcari et conteri. guttur prohibemus a siti, quando saluatoris praecepta suscipimus dicentis: qui sitit, ueniat ad me et bibat. quae desperatione meliorum negauit se facturam, quod dominus imperauit, causamque exposuit dicens: adamaui alienos et illos sequar, inpudenti confessione putans se crimina deuitare.

porro iuxta Septuaginta uia peccatorum aspera est, quae a domino conuertitur in uiam planam. quicumque hereticos sequitur, horum uersuum notetur elogio, quod dixerit: desperaui - siue in malo proposito agam uiriliter — et in meo confortabor errore. necesse autem est, ut, qui alienam ecclesiastico doctrinam sequitur, alienos diligat et eorum sequatur uestigia, uel daemonas uel hereticorum principes, qui a deo alieni sunt.