In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

prophetam gentibus dedi te, illud uult intellegi, quod in ipso postea propheta lecturi sumus, quod non solum Hierusalem, sed et multis in circuitu gentibus prophetarit. quidam hunc locum super saluatore intellegunt, qui proprie propheta gentium fuit et per apostolos uocauit omnes nationes. iste enim uere priusquam in utero uirginali formaretur et antequam exiret de uulua matris, sanctificatus in utero est et notus patri, quippe qui semper in patre et in quo semper pater.

[*]( 1, 6 2 )Et dixi: ah, ah, ah, domine deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. LXX: et dixi, o domine deus, nescio loqui, quia iuuenis sum. Detestatur officium. quod pro aetate non potest sustinere, eadem uerecundia, qua [*]( 7 *Rom. 4, 17 9 *Gal. 1. 15-16 13 cf. Lac. 1, 41—42 15 *Hier. 1, 5 17 cf. Hier. 1. 10. 25 (32), 15 (1) 22 cf. loh. 10. 38. 14, 10—11 25 *Hier. 1, 6 ) [*]( 3 proph. -te add. v cum Vvlg., om. codd. (et ante proph. et in ante gentibus, quamquam Vulgatae lectio est, omisi, cf. lin. 15 et Ind. loc.) 4 qaod VP haeresis B 5 quod P,Ma.r. praesciret v . 10 placui Bp.r. 13 iohannis LPa.c. sanct. spir. v 14 accepit МP,LBAa.c. 15 proph.] in add. v 17 prophetaret AVP 18 saluatorem AP,LBMa.r. 19 propriae AP,LBMa.r. 24 a a a V 27 qua] quae BMa.r. )

8
et Moses tenuis et gracilis uocis esse se dicit. sed ille quasi magnae robustaeque aetatis corripitur, huic pueritiae datur uenia, quae uerecundia et pudore decoratur.